monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > sectio 5 > 13
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 12. <<<     >>> 14.

13.

1 Hoc autem dixit, et scribebat in terra.
2 Quid? Utique dicens: Festucam, quae in oculo est fratris tui, vides: trabem autem, quae in oculo tuo est, non vides (Matth. VII, 3).
3 Libido enim velut festuca est, cito accenditur, propere consumitur: sacrilegium perfidiae, quo Iudaei negabant propriae salutis auctorem, sceleris magnitudinem personabat.