monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Qui tale habebat iudicium, videamus quid ipse iuxta gazophylacium positus conferebat; non enim otiose viduam praetulit duo aera mittentem.
2 Pretiosa ista paupertas est fidei opulenta mysterio.
3 Ista sunt duo aera quae Samaritanus ille Evangelicus ad eius curanda vulnera, qui incidit in latrones, stabulario dereliquit (Luc. X, 35).
4 Ergo et ista specie vidua, in typo Ecclesiae, hoc gazophylacio sacro conferendum putavit, quo pauperum sanarentur vulnera, peregrinorum ieiunia sedarentur.