monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 20. <<<     >>> 22.

21.

1 Reseratum est igitur diem resurrectionis observandum post diem passionis, qui dies resurrectionis non quartadecima luna debet esse, sed postea, ut vetus loquitur Testamentum; quia dies resurrectionis, is cum egrediens populus de Aegypto, in mari et in nube baptizatus, ut Apostolus dicit (I Cor. X, 2 et seq.), mortem vicit, panem spiritalem accipiens, et potum de petra hauriens spiritalem: nec passionem Domini die Dominica posse celebrari: et si quartadecima luna in Dominicam inciderit, adiungendam hebdomadam alteram, sicut et septuagesimo sexto anno ex die imperii Diocletiani factum est.
2 Nam tunc vigesimo octavo die Pharmuthi mensis, qui est nono kalendas Maii, Dominicam paschae celebravimus sine ulla dubitatione maiorum.
3 Simul etiam lunae cursus et ratio suffragatur, quoniam vigesima prima luna proximum pascha celebrandum est; nam usque ad vigesimam primam lunam consuevit extendi.