monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19 > sectio 37 > . . . > 63 > sectio 3 > bnf7296.18 > 16 > sectio 6 > 21 > 12 > sectio 4 > sectio 62 > 79 > bnf7296.15 > CAPUT XVII. > 1 > sectio 40 > bnfGrec107.614 > CAPUT XXVIII. > sectio 13 > 11 > 78 > 42 > sectio 80 > . . . > 90 > sectio 21 > 17 > CAPUT XLII. > 5 > sectio 35 > 11 > sectio 5 > sectio 74 > sectio 133 > sectio 111 > uwbM.p.th.f.13.62 > 9 > sectio 19 > csg7.34 > sectio 9 > 33 > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 18. <<<     >>> 20.

19.

1 Alium autem diem passionis, alium resurrectionis celebrandum veteris quoque Testamenti series ostendit; sic enim habes: Agnus sine macula, mundus, consummatus, anniculus, masculus erit vobis, ab ovibus et haedis sumetis, et erit vobis in observatione usque in quartamdecimam mensis huius, et occidetis illum tota multitudo Synagogae filiorum Israel ad vesperum, et sument de sanguine eius, et ponent super duos postes, et super limen ostii domus, in qua manducabunt eum inter semetipsos: manducabunt carnem hanc noctu igni assatam; et infra: Et edetis illum cum sollicitudine; pascha est enim Domini et pertransibo in terram Aegyptiorum in nocte illa, et percutiam omne primitivum in Aegypto ab homine usque ad pecus, et in omni terra Aegypti faciam vindictam, ego Dominus.
2 Et erit vobis sanguis in signo in domibus, in quibus eritis ibi; et videbo sanguinem, et protegam vos, et non erit in vobis plaga exterminii.
3 Et conteram terram Aegypti, et erit dies hic vobis memorabilis et solemnis, et diem festum agetis eum Domino in progenies vestras, legitimum sempiternum, diem festum agetis illum (Ibid., 5 et seq.).