monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1 > 3a > sectio 59 > sectio 6 > sectio 113 > bnf7296.6 > 45 > uwbM.p.th.f.69.76 > sectio 18 > 5 > bsbClm14056.104 > sectio 66 > ... > sectio 80 > sectio 40 > 1 > sectio 13 > 2 > sectio 20 > sectio 21 > sectio 17 > CAPUT I. > sectio 22 > sectio 6 > CAPUT VI. > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 16. <<<     >>> 18.

17.

1 Sed cum ante sexennium celebraverimus paschae Dominicam undecimo kalendas Maii, hoc est, trigesimo die mensis, secundum nostram scilicet calculationem, moveri non debemus, si et proxime trigesimo die Pharmuthi mensis celebraturi sumus paschae Dominicam.
2 Verum si quis mensem secundum inde existimat, quia post triduum completi mensis, qui compleri videtur undecimo kalendas Maii, paschae Dominica erit; illud consideret, quia quartadecima luna, quae quaeritur, quartodecimo kalendas Maii erit, hoc est, intra praescriptum mensis numerum.
3 Lex autem diem passionis exigit intra primum mensem novorum debere celebrari.