monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 7. <<<     >>> 9.

8.

1 Unde necesse fuit, quia etiam post Aegyptiorum supputationes, et Alexandrinae Ecclesiae definitiones, episcopi quoque Romanae Ecclesiae, per litteras plerique meam adhuc exspectant sententiam, quid existimem scribere de die Paschae.
2 Nam licet futuri diei Paschae inciderit quaestio, tamen etiam in reliquum quid tenendum videatur, aperimus; si qua quaestio talis incurrerit.