monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4 > sectio 103 > 13 > sectio 7 > CAPUT XXXIX. > sectio 68 > 43 > sectio 33 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 Sed aliud est observare gentilitio more, ut qua luna quid adoriendum sit iudices, ut puta quintam esse fugiendam, nihilque ea inchoandum: varios quoque cursus lunae obeundis negotiis commendare, vel cavere quosdam dies, quemadmodum plerique posteros dies vel Aegyptiacos declinare consuerunt.
2 Aliud vero est observantiam religiosae mentis intendere in eum diem, de quo scriptum est: Hic est dies, quem fecit Dominus (Psal. CXVII, 24).
3 Nam etsi scriptum sit quod pascha Domini quartodecimo die mensis primi celebrari debeat, et vere quartamdecimam lunam ad celebrandam Dominicae seriem passionis inquirere debeamus, tamen ex hoc possumus intelligere, quod ad huiusmodi solemnitatem vel Ecclesiae perfectio, vel clarae fidei plenitudo quaeratur, sicut dixit propheta, cum loqueretur de Filio Dei, quia sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta, in aeternum manebit (Psal. LXXXVIII, 38).