monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 23, 1. <<<     >>> 3.

2.

1 Domini fratres dilectissimi, eo usque a vero nos deviare non convenit, nec vago ingenio discrepare, ut quaedam necessitas celebritatis huius omnibus sit imposita christianis; quando quidem ipse Dominus eum elegit diem, quo Pascha celebraret, qui cum observantiae verae ratione concurrit.
2 Scriptum est enim: Venit autem dies, in qua necesse erat Pascha immolari, et misit Petrum et Ioannem, dicens: Euntes parate nobis pascha ut manducemus.
3 At illi dixerunt; Ubi vis paremus? Et dixit ad illos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret homo amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, et dicetis patrifamilias: Dicit tibi magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis manducem? Ipse vobis ostenaet in superioribus locum magnum: ibi parate (Luc. XXII, 10 et seq.).