monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 17. <<<     >>> 19.

18.

1 Quamlibet argumentatus, negare non potuisti quod ad Indiciam scripseris, quoniam Maximus seu impulsu aliorum, seu dolore proprio crimen grave detulerit.
2 Sola haec epistola satis est ad accusationis testimonium; neque enim te ego tuis ad me datis litteris urgendum putavi, sed iis lectis quas ad virginem dederas, adverti diversum esse, quod ad me scripseras; et tamen cum epistolae tuae sibi non convenirent, consulendum te, non arguendum putavi.
3 Quid igitur sibi vult illa argumentatio, quia illud detulerit, quod ad me scripseras, delatam videlicet eam in turpi crimine; ita ut editum et obrutum partum dici asserat? Quasi vero istud ad Indiciam, non ad me scripseris.
4 Illa ubi audivit litteris tuis Maximum subduci accusationi, litteras tuas protulit, quibus eum criminis delatorem probavit: ad me datas non legerat, nec quid haberent, sciebat.