monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 13. <<<     >>> 15.

14.

1 Quid ergo negamus inspiciendas virgines? Interim quod nusquam legerim, non astruo, nec verum arbitror.
2 Sed quia pleraque ad speciem facimus, non ad veritatem; et erroris gratia complura frequenter praetendimus (sunt enim qui nesciant recte facere, nisi metu poenae) relinquamus hoc illis, quas non verecundia revocat a lapsu, sed solus iniuriae deterret metus: apud quas nulla cura pudoris, et castitatis gratia, sed poenae timor est.
3 Relinquamus vernaculis, quibus formido est deprehendi magis, quam peccasse.
4 Absit a virgine sacra, ut obstetricem noverit: partus putatur, et remedium doloris ducitur, non examen pudoris.
5 Relinquamus etiam illis, si quae gravibus appetitae calumniis, oppressae testimoniis, strangulatae argumentis, ad id confugiant, ut se offerant inspectioni, quo vel corporis probetur custodia; si tamen deprehendi potest, in quibus nutat pudoris gratia, et disciplina integritatis.
6 Male tamen se habet causa, ubi potior est carnis, quam mentis praerogativa.
7 Malo morum signaculo, quam corporis claustro virginitatem exprimi.