monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI., , 14. <<<     >>> 16.

15.

1 « Certe si est huius mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem viribus annorum: Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit.
2 Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua; cum populo et virginibus sacris communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis, quam largitas erat.
3 An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?