monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 74. <<<    

75.

1 Ambrosius episcopus dixit: Ratio permoveat « nos, et impietas et insipientia tua.
2 Cum dicis Deum verum unigenitum, non Deum verum dicis: sed verum unigenitum.
3 Ac per hoc, ut istam adimas quaestionem, ita responde: Ex Deo vero Deus verus est? » Secundianus dixit: « Ergo Deus Deum non genuit? Deus verus ille qui est, quod est, genuit; unum verum, unigenitum Filium genuit? » Ambrosius dixit: « Non confiteris Deum verum, sed vis dicere verum unigenitum.
4 Et ego unigenitum dico, sed et Deum verum.
5 » Secundianus dixit: « Ego dico genitum a Patre, verum genitum dico omnibus.