monumenta.ch > Ambrosius > 66
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 65. <<<     >>> 67.

66.

1 Ambrosius episcopus dixit: « Verum Dominum dicis? » Secundianus dixit: « Verum unigenitum Filium: quis negat verum Filium Dei? » Eusebius episcopus dixit: « Non sufficit quod Filium Dei unigenitum confiteris; nam hoc omnes confitentur: sed hoc movet, quod Arius dixit Dominum solum Patrem, solum verum: negavit Filium Dei Dominum verum.
2 Simpliciter Filium Dei Deum verum confiteris? » Secundianus dixit: « Quis fuerit Arius, ignoro: quid dixerit nescio.
3 Mecum loqueris vivus ad vivum.
4 Illud dico quod Christus dixit: Unigenitum qui est in sinu Patris (Ioan. I, 18); ergo unigenitum Filium se asserit Patris: Filius igitur unigenitus est Dei Filius verus.