monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 46. <<<     >>> 48.

47. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Palladius dixit: Non respondebo nisi auditores veniant post Dominicam diem.
2 » Ambrosius episcopus dixit: « Veneras tractaturus, sed posteaquam obieci tibi, vidisti epistolam Arii, quam damnare noluisti, asserere autem non potes; idcirco nunc refugis et cavillaris.
3 Plenarie ipsam recito ad singula.
4 Dic utrum Christus creatus videatur; an fuit, quando non fuit: an vero semper fuit unigenitus Dei Filius? Cum Arii epistolam audieris, aut damna, aut proba.