40. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | Palladius dixit: « Ergo Pater maior est. |
2 | » Ambrosius episcopus dixit: « Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius (I Cor. I, 9). |
3 | Ego dico Patrem maiorem esse secundum carnis assumptionem, quam suscepit Filius Dei, non secundum divinitatem. |
4 | » Palladius dixit: « Quae enim comparatio est Filii Dei? Et caro potest dicere: Deus me maior est? Caro loquebatur, aut divinitas; quia ibi erat caro? » Ambrosius episcopus dixit: « Caro sine anima non loquitur. |
5 | » Eusebius episcopus dixit: « Deus in carne loquebatur secundum carnem, quando dicebat: Quid me persequimini hominem (Ioan. VIII, 40)? Quis hoc dixit? » Palladius dixit: « Filius Dei. |
6 | » Ambrosius episcopus dixit: « Deus ergo Filius Dei est secundum divinitatem, et homo est secundum carnem. |
7 | » Palladius dixit: « Carnem suscepit. |
8 | » Eusebius episcopus dixit: « Ergo humanis verbis usus est. |
9 | » Palladius dixit: « Carnem humanam suscepit. |