monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > bnf7296.38 > sectio 63 > sectio 20 > sectio 75 > 4 > sectio 17 > 112 > 26 > sectio 55 > sectio 94 > cpl894.154 > sectio 12 > A > sectio 2 > 18 > CAPUT X. > 44 > 13 > sectio 141 > sectio 14 > 4 > sectio 42 > cpl894.149 > sectio 106 > sectio > sectio 129 > 217 > sectio 12 > 3 > 19 > bnf16236.211 > sectio 66 > sectio 22 > 4 > sectio 51 > 10 > sectio 129 > 23 > sectio 1 > sectio 8 > uwbM.p.th.f.13.60 > 41 > sectio 106 > sectio 1 > sectio 161 > 11 > 32
Ambrosius, Epistolarum classis I, GESTA CONCILII AQUILEIENSIS CONTRA PALLADIUM ET SECUNDIANUM HAERETICOS. Consessus Patrum, et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. , , 31. <<<     >>> 33.

32. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ambrosius episcopus dixit: « Potentes et homines sunt; scriptum est enim: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI, 3)? Et alibi: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10).
2 Illud a te requiro, ut confitearis Dominum potentem esse Christum Dei Filium: aut si negas, astrue.
3 Nam qui unam potentiam dico Patris et Filii, sic Filium Dei dico potentem sicut et Patrem.
4 Dubitas ergo confiteri Dominum potentem esse Dei Filium? » Palladius dixit: « Iam dixi, secundum disputationem, prout possumus, respondemus vobis; vos enim soli vultis esse iudices: vos litigatores esse vultis.
5 Non vobis respondemus nunc, sed in concilio generali et pleno respondebimus vobis.
6 Ambrosius episcopus dixit: « Anathema illi, qui negat Dominum potentem Christum.
7 » Omnes episcopi dixerunt: « Anathema.