monumenta.ch > Ambrosius > 33
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 32 <<<     >>> § 34

§ 33 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 adstruamus hunc locum, si possumus, etiam alterius prophetae exemplo, quemadmodum hominis et auersatus sit dominus prius sacrificia et postea sit eidem reconciliatus.
2 habemus in Esaiae libro scriptum dicente deo: quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? dicit dominus.
3 plenus sum, id est: abundo meis, uestra non quaero, holocautomata arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum, nolo, nec sic ueniatis in conspectum meam.
4 et utique a fetu pecorum optulerat Abel sacrificium, in quo placuerat deo.
5 sed typum non requirebat, qui expectabat sacrificii ueritatem; expectabatur enim passio domini salutaris.
6 quis enim inquit ista requisiuit de manibus uestris? calcare regiam meam non adponetis.
7 et infra: cum extenderitis manus ad me, auertam faciem meam a uobis.
8 sed lauamini, mundi estote, auferte malitiam ab animis uestris.
9 indicate pupillo et iustificate uiduam et uenite disputemus, dicit dominus.
10 claret igitur quod et ante auersus sit dominus a sacrificiis hominis et postea reconciliatus, ut respicere in nostra sacrificia dignaretur.