monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 7 <<<     >>> § 9

§ 8 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 beati ergo quorum lacrimae panes, qui ridere meruerunt, quia ] beati qui fletis.
2 horum memor inquit effudi super me animam meam.
3 sanctus colligit ab his quae foris sunt et supra se effundit animam suam, ut anima supra corpus effusa infirmitatem carnis abscondat, tegat corporis adpetentiam et uirtus ubique animae mentisque praetendat.
4 unde et in posterioribus dicit: effundam in conspectu eius orationem meam.
5 ubi effunditur oratio, ibi tecta peccata sunt.
6 quorum autem memorem se dicit? eorum utique quae desiderabat, ut ueniret et appareret in conspectu dei, ut eius aulam illam uideret aeternam, in qua spatiabatur animo et praesumpto delectabatur ingressu.