monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > 12
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 11 <<<     >>> § 13

§ 12 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transiuit super terram.
2 ponere in caelo os suum quid sit docet nos ille ex fratribus adulescentior, qui regressus ad patrem dixit: pater, peccaui in caelum et coram te.
3 ponunt autem in caelum os suum qui sibi criminum auctoritates natiuitatis putant quadam necessitate deferri.
4 hi nec caelo nec terris parcere solent, ut cursu quodam stellarum arbitrentur uitam hominis gubernari.
5 nihil prouidentiae, nihil bonis moribus derelinquunt.
6 atque utinam et isti sicut ille unus de duobus adulescentibus reuertissent: bonus dominus remedium non negasset.
7 et tamen etiamsi ipsi nolint sanari, reseruat dominus regressionis gratiam, ut qui in Istrahel expulsi sunt per cordis proprii caecitatem per plenitudinem ecclesiae reuertantur et non uacuos dies uitae istius ducant, sed plenos habeant bonae operationis et fidei, cum repleuerit eos dominus gratia spiritali.
8 quomodo autem reuertantur accipe.
9 quia caecitas inquit ex parte Istrahel contigit, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Istrahel saluus fieret.
10 sed quia mysterium oportebat impleri ut concluderet deus omnia in incredulitate, id est redargueret atque conuinceret - cum enim duo contendunt, si unus superior sit, dicitur: conclusit illum alterum - ideoque per suam misericordiam, ut subditus fieret deo mundus, regressus est quidem populus in heredibus, <sed> seri sceleris errore traductus est, ut deum non crederet occultorum esse praescium.
11 sed dominus illis ut quandoque redimantur, salutis futurae gratiam reseruauit dicens: ideo reuertetur huc populus meus.
12 quid est huc? id est ad me, ad aequitatem et iustitiam meam, ad cultum meum.