monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 7 <<<     >>> § 9

§ 8

1 Uidimus illum diuitem, qui indutus purpura et bysso in hoc saeculo recumbebat et epulabatur cottidie splendide, de cuius mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum in tormentis positus in inferno se reclinare non poterat, sed uix ad Abraham non totum se, sed solos oculos erigebat rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui in aquam tingueret et linguam eius refrigeraret.
2 ergo morti reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga eius.
3 nihil enim prosunt flagella post mortem.