monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio > 4
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 3 <<<     >>> § 5

§ 4

1 Accipe aliud.
2 quam bonus inquit deus Istrahel rectis corde! non ergo omnibus bonus est deus? ille quidem omnibus bonus est, quia saluator est omnium hominum, maxime fidelium.
3 et ideo uenit dominus Iesus, ut saluum faceret quod perierat; uenit enim, ut peccatum mundi tolleret, uulnera nostra curaret.
4 sed quia non omnes medicinam expetunt, sed plerique refugiunt, ne medicamentis conpungatur uis ulceris, ideo uolentes curat, non adstringit inuitos.
5 accipiunt igitur sanitatem qui medicinam expetunt, illi autem qui refutant medicum nec requirunt bonitatem medici quam non experiuntur sentire non possunt.
6 qui autem curatur etiam sanatur, ideoque his bonus est medicus quos sanauit.
7 his igitur bonus deus quibus peccata donauit; qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit? pulchre itaque apostolus, ut praemisimus, explanauit quia et omnibus bonus est deus, qui uult omnes homines saluos fieri.
8 et maxime fidelibus diuinae bonitatis praerogatiua seruatur, quibus et uoluntas dei opitulatur et gratia.
9 sed et psalmista dicendo: quam bonus deus Istrahel rectis corde! ad ipsorum sententiam rettulit qui aliter de deo sentire non norunt nisi quia bonus ad omnia et in omnibus est.