monumenta.ch > Hieronymus > sectio 230 > 3
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 2 <<<     >>> § 4

§ 3 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quam bonus deus Istrahel rectis corde! elucet in pnncipio emendationis profectus.
2 nemo enim potest deum bonum uere fateri nisi is qui non ex sucessibus commodorum suorum, sed ex caelestium mysteriorum profundo et diuinae dispositionis altitudine bonitatem eius agnoscit.
3 quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est.
4 iusto itaque semper bonus est deus et cum torquetur doloribus corporis et cum adfligitur acerbitate poenarum, semper dicit: si bona accepimus de manu domini, quae mala sunt cur non sustinemus? gratulatur hic se conteri, ut in futurum consolationem inuenire possit sciens quoniam qui bona receperit in hac uita habet mercedem suam.
5 futura praemia sperare non poterit qui non luctatus, non exercitus sit diuersorum certamine proeliorum.
6 qui uero siue iuste siue iniuste adficitur in hoc sacculo gratulatur uel quod hic soluat pretia delictorum suorum uel quia nouit eam esse apud dominum uberiorem gratiam, si iniuste pro eius nomine aut pro bono aliquo opere acerba patiatur, secundum quod scriptum est quia nulla gloria est, si peccantes punimini et suffertis, sed si benefacientes et patientes, haec est gratia apud deum.
7 in hoc enim uocati estis, quia et Christus pro uobis mortuus est relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius, qui peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non comminabatur.
8 ergo iustus etiam si in eculeo sit, semper iustus est, quia iustificat deum et minora se peccatis suis dicit sustinere, semper sapiens est; non enim aufertur eculei tormentis uera et perfecta sapientia, non amittit quod est, quia timorem excludit foras studio et proposito caritatis: nouit ut sapiens dicere quia indigna sunt quae in hoc corpore sustinemus remuneratione futurae gloriae et omnes huius temporis passiones superuenturam mercedem aequare non possunt.
9 bonus igitur huic semper est deus, qui nouit quo tempore metat.
10 et ideo quasi bonus agricola hic arat agrum suum quodam abstinentiae rigidioris uomere: hic stirpat quadam falce uirtutum amputatrice uitiorum: hic stercorat humiliando se usque ad terram sciens quia deus de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem, denique apostolus Paulus nisi aestimatus esset stercora, numquam Christum sibi potuisset adquirere: hic custodit fructus suos, ut illic securus recondat.
11 semper itaque ei bonus est deus, quia semper quae bona sunt.
12 de deo sperat.