monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1160 > 15
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 14 <<<     >>> § 16

§ 15 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 et addidit dicens quia non est illis timor, non est flagellum a domino.
2 iustus autem dicit: quoniam flagellatus sum tota die et optat flagellari, ut recipiatur a domino, et uult timere deum, quia timor domini initium sapientiae est.
3 nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua, sicut putant stulti.
4 per bouem enim quid significatur nisi ruralis culturae labor, qui semper in orbem redit et numquam desinit, sed cum expleri uidetur, reuocatur in exordium? isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorram.
5 ergo qui colunt Aegyptum glaebasque terrarum aratro quodam solidae mentis inuertunt laborem sibi pariunt et dolores metunt.
6 ideo bucula eorum non abortit, sed parit, ut augeatur labor eorum, et quae conceperunt omnia generant sine timore dei, iusti autem longe aliter gloriantur; non enim in abundantia diuitiarum nec in partu pecorum, sed in domino gloriantur dicentes: de timore tuo in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis.
7 de iustis ergo dicitur quia salutis spiritum generauerunt, quem acceperunt de timore dei, non de malitia istius saeculi, de qua legimus: ecce parturiuit iniustitiam et concepit laborem et peperit iniquitatem.
8 melior ergo abortus quam partus est saecu.
9 larium.
10 denique de homine, qui in hoc saeculum uenit et uanitatem mundi huius et tenebras pertulit longaeuitate diuturna, Ecclesiastes pronuntiauit quia meliorilloabortus.
11 huic enim requies magis quam illi, quia non expertus est uarietatem saeculi, in qua etsi mille annos qui uixerit.
12 quod bonum est uidere non potuit.
13 fugisse ergo haec magis est gratiae quam subisse est.