monumenta.ch > Ambrosius > 29
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 28 <<<     >>> § 30

§ 29 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 non calcauerunt inquit eas filii glorificantium, nec transiuit per eas leo.
2 quis enim potuit uias eius conprehendere, quis abdite occulta penetrauit? unde inquit inuenta est sapientia aut quis locus disciplinae? nescit mortalis homo uiam eius, nec inuenta est in hominibus.
3 abyssus dixit: non eRt in me, et mare dixit: non est mecum.
4 non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: noli altum sapere, sed time.
5 quid curiose cupis inuestigare quod tibi scire non expedit nec cognoscere datur? Paulus audiuit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare, et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium caelum, ut audiret ea quae positus in terris audire non poterat.
6 si quae audiuit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audiuit inquirit? imperatoris tibi huius in terris non licet scire consilia, et uis scire diuina? non licet tibi curiosius inuestigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra caelum agatur? cur tu disputas unde nata sit sapientia? nescit homo uiam eius, nec in hominibus inuenta est perfecta sapientia.
7 non in Moiae, non in Aaron, non in Iesu Naue luit, non in ipso Dauid qui ait: incerta at occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, quia ipse dixit in posterioribus: uelut iumentum factus sum apud te.
8 supra te est scire, o homo; altitudinem sapientiae, satis est tibi ut credas.
9 si enim non credideritis, inquit nec intellegetis.
10 abyssum scire non potes, abyssum non potes conprehendere, quomodo altitudinem sapientiae conprehendes ? abyssus dixit: non est in me, et tu potes dicere quia in te est sapientia?