monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7 > 8 > CAPUT III. > sectio 2 > sectio 46 > sectio 53 > sectio 12 > sectio 5 > sectio 113 > 8 > sectio 168 > CAPUT XVIII. > 91 > sectio 48 > sectio 92 > 31 > sectio 22 > sectio 20 > CAPUT X. > CAPUT XLI. > cpl894.171 > medPlut.27sin.5.181 > 8 > 37 > bnf7296.16 > 7 > 13 > 8 > sectio 66 > sectio 109 > sectio 1 > sectio 20 > CAPUT XLIV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLIII. <<<     >>> XLV.

CAPUT XLIV.

1 Nam per annum ferme supra templum ipsum cometes, passim ignis et gladii quamdam praeferens similitudinem, denuntiabat quoque ferro et igni gentis et regni urbisque ipsius vastitatem futuram.
2 Quid enim similitudo gladii nisi bellum? Quid ignis, nisi incendium denuntiaret? Visus est autem, prius quam populus a Romanis sese dissociaret: ipsis autem Paschae diebus, Xanthici mensis octavo die, et per singulas noctes hora circiter nona, templum et ara eius ita lumine refulgebat, quasi dies esset, per dimidium ferme horae quotidie manens: quod vulgus interpretabatur, cumulandae gentis indicium videri, eoque impulsi sunt, tamquam tempus afforet libertatis recipiendae.
3 Prudentiores contra opinabantur, quod id genus stellae bellum soleat denuntiare.
4 Nec quisquam arbitretur aliena nos a cultu nostro, et disciplina locutos.
5 Primum, quia non quid nobis videatur, astruimus; sed quid acciderit, quaeve opiniones tunc temporis fuerunt, quid prudentes senserint, quid imprudentes.
6 Neque cum de secta Iudaeorum aliquid dictum est, ita scriptum videatur a nobis, quasi in veritate cultus eorum, non quasi in umbra et figura praemisso contexeremus, ut sequerentur perfectiora.
7 Nam de signis stellarum etiam in Evangelio docemur, quia erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. XXI, 25).
8 Vitulae quoque partu asseruerunt, cum immolanda astaret altaribus, in medio templi agnum editum, in ipsis sacrorum (quae supra memoravimus) celebritatibus.
9 Orientalem quoque portam interiorem solido aere gravem, quae soleret ad vesperam viginti virorum multo claudi labore, obseratam vectibus ferreis, per aliquot noctes sponte reseratam, et vix postea a custodibus clausam.
10 Id quoque arbitrabantur plerique futurorum signum bonorum, quibus ingressuris porta aperiretur.
11 Consultiores autem aiebant, custodiam templi resolutam videri, ut quaecumque intus forent, ab hostibus diriperentur: exiret cultus, introiret vastitas, evacuaretur celebritas, sacrificium destrueretur.
12 Quod etiam ante quam crucifixissent Christum Iesum liquido significatum lectio docet.
13 Post multos quoque dies, figura quaedam apparuit inaestimabilis magnitudinis, quam plurimi circumspexere, sicut libri Iudaeorum manifestarunt: et ante solis occasum subito visi in nubibus currus et acies armatae, quibus totius Iudaeae regionisque eius urbes incursarentur.
14 In ipsa autem Pentecostes solemnitate, ingredientes sacerdotes in templi interiora nocturno tempore, ut sacrificia assueta celebrarent, primo motum quemdam sensisse se prodiderunt, et sonum editum; postea etiam audisse repentina voce clamatum: Transeamus hinc.
15 Iesus quoque Ananiae filius, ruricola vir, ante annos quatuor quam bellum Iudaeorum populus adoriretur, in summa pace urbis et abundantia, cum scenopegia sacrificiis solemnibus celebrarentur, templum ascendens, coepit clamare: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et super templum, vox super sponsos et sponsas, vox super omnem populum: hoc noctibus et diebus vociferabatur.
16 Quo moti primores loci, corripuerunt eum, terribile vocis eius indicium perhorrescentes, et plurimis eum suppliciis affecere, quo saltem afflictus dolore, desineret terribilia et plena prodigiis denuntiare.
17 At ille nec metu ullo, nec verberibus aut gravioribus interminationibus territus, usum aut vocem mutavit, eadem denuntiationis perseverantia et contextione sermonum, nulla obsecrationis interpolatione in iisdem manebat, iniuriae negligens, affectu immobilis.
18 Quod nequaquam perfunctorium rati, sed in excessu mentis, ut erat, exprimi, detulerunt ad loci iudicem, qui tunc temporis a Romanis per id locorum, publica agitabat negotia.
19 Is rimandae veritatis gratia, saevissimis eum poenis exulceravit: quo magis perseveraret, eo vehementius corripi flagellis hominem iubens, ut si qua secretiora futuri tumultus comperisset indicia, manifestaret.
20 At ille neque flevit, neque rogavit, sed ad singula verbera non suum, sed patriae excidium flebiliter plorabat, dicens: Vae Hierosolymis.
21 Neque, interrogatus quis esset, vel unde, vel cur eadem diceret, responsum reddidit: sed tantummodo lamentationem illam patriae, questu miserabili prosequebatur.
22 Defessus itaque Albinus (hoc enim nomen viro) dimisit eum, tamquam dementi furore, quid diceret, non sentientem.
23 At ille neque sermonem ullum cum quoquam habebat, nec aliud loqui per reliquum tempus auditus est, sed hoc tamquam lugubre atque funereum canticum canens, diebus ac noctibus iugiter resultabat: Vae Hierosolymis.
24 Neque verberanti conviciabatur, neque cibum impartienti gratias agebat.
25 Una erat ad omnes, eademque plena funebris ululatus responsio, et maxime sacrificiorum celebritatibus.
26 Per septem itaque annos et quinque menses eadem verborum series, idem vocis sonus mansit.
27 Itaque indefessus tanto tempore, ubi obsidio coepit, eadem illa vociferari destitit, quasi cessare oporteret denuntiari, cum adessent, quae fuerant denuntiata.
28 Sed ubi flamma coepit pariter urbem et templum involvere, circumiens murum, clamare iterum coepit: Vae civitati, populo et templo.
29 Et ad postremum addidit: Vae etiam mihi: et fundibulo ictus, in eadem voce emisit spiritum.
30 Urbem quoque ipsam cum templo, vetustis litteris scriptum erat tunc perituram, cum tetragonum templum factum fuisset.
31 Itaque sive obliti, sive obstupefacti ingruentium malorum necessitate, ubi occupata est Antonia, tetragonum circuitum templi fecerunt.
32 Inter quae illud praecellentissimum, quod in litteris aeque vetustis quas sacras vocabant, manebat impressum, quod secundum illud tempus, futurus esset vir, qui de regione eorum imperium assumeret in orbem terrarum.
33 Quae res eos in tanto furore posuit, ut sibi non solum libertatem, sed etiam regnum pollicerentur.
34 Id alii ad Vespasianum referendum putarunt; prudentiores ad Dominum Iesum, qui eorum in terris secundum carnem genitus ex Maria, regnum suum per universa terrarum spatia diffudit.
35 Tantis itaque rebus advenientibus, non potuerunt capere, quod divinitus decernebatur.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLIII. <<<     >>> XLV.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV. > 8 > sectio 166 > sectio 76 > sectio 34 > sectio 90 > 8 > 14 > 6 > csg75.754 > 14 > CAPUT XXXVII. De cogitationibus. > sectio 38 > sectio 2 > sectio 90 > sectio 49 > 8 > sectio 95 > 1 > sectio 49 > 17 > 7 > 8 > CAPUT III. > sectio 2 > sectio 46 > sectio 53 > sectio 12 > sectio 5 > sectio 113 > 8 > sectio 168 > CAPUT XVIII. > 91 > sectio 48 > sectio 92 > 31 > sectio 22 > sectio 20 > CAPUT X. > CAPUT XLI. > cpl894.171 > medPlut.27sin.5.181 > 8 > 37 > bnf7296.16 > 7 > 13 > 8 > sectio 66 > sectio 109 > sectio 1 > sectio 20 > CAPUT XLIV.