monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19 > sectio 37 > . . . > 63 > sectio 3 > bnf7296.18 > 16 > sectio 6 > 21 > 12 > sectio 4 > sectio 62 > 79 > bnf7296.15 > CAPUT XVII. > 1 > sectio 40 > bnfGrec107.614 > CAPUT XXVIII. > sectio 13 > 11 > 78 > 42 > sectio 80 > . . . > 90 > sectio 21 > 17 > CAPUT XLII. > 5 > sectio 35 > 11 > sectio 5 > sectio 74 > sectio 133 > sectio 111 > uwbM.p.th.f.13.62 > 9 > sectio 19 > csg7.34 > sectio 9 > 33 > 19 > 23 > CAPUT XL.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.

CAPUT XL.

1 Quid adoriar dicere factum Mariae, quod cuiusvis barbari atque impii mens perhorrescat? Ea erat de locupletioribus feminis regionis Pereae quae trans Iordanem iacet.
2 Belli horrore oborto, cum caeteris se in Hierosolymitanam urbem contulerat, quod esset tutior: eo quoque suas devexerat opes, quas principes factionum certatim invasere.
3 Alimentorum etiam si quid pretio quaesiverat, de manibus cruebatur.
4 Exagitabatur a perfidis, dira imprecabatur, volebat mori, sed percussorem non inveniebat.
5 Malebant insultare diutius, affligere gravius, quam cito perdere.
6 Putabant quamdiu viveret, praedam fore.
7 Defecerant iam omnia, et deliciis assueta, asperiora palearum vel coriorum dura non emolliebat.
8 Saeva fames intimis se infudit medullis, exasperavit humores, mentem exagitavit.
9 Habebat mulier infantulum quem genuerat.
10 Vagitu eius excita, cum se et parvulum commacerari videret, tantis victa immanitatibus atque impar tam atroci calamitati, affectum amisit: et pietatis genitalis usu obliterato, dolorem absorbuit, furorem assumpsit.
11 Conversa itaque ad parvulum iam matrem oblita, et furens animi sic ait: Quid tibi faciam, parvule, quid faciam tibi? Saeva te circumstant omnia, bellum, fames, incendia, latrones, ruinae; cui te moritura credam, aut cui te tantillum relinquam? Speraveram, quod si adolevisses, me pasceres matrem, aut sepelires defunctam.
12 Certe si praevenires obitu, quod ego te pretioso tumulo meis manibus includerem.
13 Quid agam misera? vivendi tibi ac mihi nullum subsidium video.
14 Omnia erepta nobis, cui te reservabo? aut certe quo condam sepulcro ne canibus alitibusve vel feris praeda sis? Omnia, inquam, erepta nobis.
15 Potes tamen, dulcis meus, et sic matrem pascere: idoneae ad cibum manus tuae.
16 O mihi suavia viscera tua, artus iucundi, prius quam vos penitus consumat fames, reddite matri, quod accepistis: redi, fili, in illud naturale secretum, in quo domicilio sumpsisti spiritum: in eo tibi tumulus defuncto paretur.
17 Ipsa complectar quem genui, ipsa exosculabor: et quod impatientia amoris habet, habeat vis necessitatis, ut ipsa devorem meos artus, non simulatis, sed impressis morsibus.
18 Ergo esto cibus mihi, furor latronibus, et vitae fabula, quae sola deest calamitatibus nostris.
19 Quid faceres, fili, si et tu filium haberes? fecimus quod pietatis fuit, faciamus quod fames suadet.
20 Tua tamen causa melior, et quaedam pietatis species; quia tolerabilius est, quod matri dederis cibum visceribus tuis, quam quod te mater, aut occidere potest aut devorare.
21 Haec dicens, averso vultu gladium demersit, et in frusta filium secans igni imposuit, partem comedit, partem operuit, ne quis superveniret: sed nidor incensi pervenit ad principes seditionis; continuoque odorem secuti, introierunt mulieris hospitium, minantes necem, quod ausa esset ieiunantibus ipsis edere atque exsortes eos facere cibi, quem reperisset.
22 At illa, partem inquit, vestram vobis servavi: non fui avara nec inhumana: nolite indignari, habetis quod et vos edatis, de meis vobis visceribus cibum paravi.
23 Considete ocius: mensam apponam: mirari habetis, et ministerium meum indicate, quod talem nullius inveneritis mulieris affectum, quae vos nec dulcis filii fraudaret gratia.
24 Haec dicens, simul redoperuit ambusta membra, et epulanda obtulit cum adhortatione huiusmodi sermonis: Hoc est prandium meum, haec vestra portio: videte diligentius, ne vos fraudaverim.
25 Ecce pueri manus una, ecce pes eius unus, ecce dimidium reliqui corporis: et ne alienum putetis, filius est meus; ne alterius opus arbitremini: ego feci, ego diligenter divisi mihi quod manducarem, vobis quod reservarem.
26 Numquam mihi fuisti dulcior, fili: tibi debeo, quod adhuc vivo.
27 Tua suavitas animam tenuit meam, et produxit matri miserae diem mortis.
28 Subvenisti in fame: tu munus supremum senectae, percussorum repressor.
29 Venerunt necaturi, convivae facti sunt: habebunt ipsi quod tibi debeant, cum epulas meas sumpserint.
30 Sed quid refertis gradum, quid horrescitis animo, cur non epulamini quod mater feci? Possunt et vos delectare, quae matrem exsaturarunt.
31 Non esurio iam, postquam me filius meus pavit: abunde exsatiata sum, famem nescio: Gustate et videte, quia suavis filius meus.
32 Nolite fieri molliores matre, infirmiores muliere.
33 At si vos in meo vulnere misericordes estis, et non suscipitis hostiam meam, atque aversamini holocaustum meum; ego consummabo sacrificium meum, manducabo quod reliquum est.
34 Videte ne vobis opprobrio sit quod fortior vobis mulier reperta sit, quae absumeret epulas virorum.
35 Ego quidem tales paravi epulas, sed vos sic epulari matrem fecistis: me tenebat passio, sed vicit necessitas.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.
monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19 > sectio 37 > . . . > 63 > sectio 3 > bnf7296.18 > 16 > sectio 6 > 21 > 12 > sectio 4 > sectio 62 > 79 > bnf7296.15 > CAPUT XVII. > 1 > sectio 40 > bnfGrec107.614 > CAPUT XXVIII. > sectio 13 > 11 > 78 > 42 > sectio 80 > . . . > 90 > sectio 21 > 17 > CAPUT XLII. > 5 > sectio 35 > 11 > sectio 5 > sectio 74 > sectio 133 > sectio 111 > uwbM.p.th.f.13.62 > 9 > sectio 19 > csg7.34 > sectio 9 > 33 > 19 > 23 > CAPUT XL.