monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47 > sectio 85 > sectio 176 > sectio 73 > 6 > 17 > 9 > sectio 4 > sectio 86 > sectio 1 > sectio 33 > cpl894.152 > csg75.532 > 22 > 9 > sectio 87 > 3 > 13 > sectio 30 > 43 > 1 > 30 > sectio 17 > sectio 17 > 12 > 16 > CAPUT XXI. > sluMscr.Dresd.A.145.b.139 > sectio 74 > 25 > sectio 46 > sectio 64 > 18 > sectio 61 > sectio 6 > 14 > sectio 115 > bnf16236.11 > cpl894.166 > sectio 1 > sectio 17 > sectio 14 > Proverbia, 21 > CAPUT IX. > sectio 21 > 12 > CAPUT PRIMUM. > sectio 3 > CAPUT XXXIX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.

CAPUT XXXIX.

1 Longinus tamen egregiae virtutis vir, cum provocaretur a Iudaeis, ut sese his committeret promissa salutis securitate, maluit se solum transfigere gladio, quam maculare probro Romanae indolis fortitudinem.
2 Artorius autem satis astute voce magna clamavit Lucium, dicens: Haeres mihi eris, si me decidentem exceperis.
3 At ille miserandus occurrit ruenti, atque in se morituri necem transfudit.
4 Vere bellicum testamentum, non atramento scriptum, sed sanguine; nec in charta, sed in mucrone.
5 Quod haeredem promisit, magnum plane ingenium, ut inveniret voluntarium mortis vicarium.
6 Incensa est itaque porticus usque ad turrim, quam Ioannes cum bellum adversus Simonem gereret, exaedificaverat super portas regiae domus, quam Ezechias sibi rex ad habitandum condidit: reliquam eius partem ipsi diruerant Iudaei.
7 Sequenti quoque die a Romanis exusta est omnis porticus septentrionalis, usque ad porticum orientalem.
8 Nam cum suis ipsi manus iniicerent aedificiis, docuerunt Romanos illis non parcere.
9 Nuda erat iam templi facies, et saeva hominum fames: insidiabantur sibi invicem, quis cui raperet cibum.
10 Ubi alimenti suspicio, ibi bellum inter domesticos.
11 Pugnabatur pro cibo, necabantur charissimi, discutiebantur defuncti, ne quis intra amictus eorum cibus lateret.
12 Simulate aliqui mortui aestimabantur, ne viventes aliquid habere alimenti suspectarentur: sed ne viventes quidem, aut vitae fungi munere, aut mortem simulare poterant.
13 Verum aperto ore sicut rabidi canes, aurarum captantes spiramina, huc atque illuc circumferebantur inopia duce.
14 Saepe etiam quasi ebrii in eadem domicilia regrediebantur, ut iterum quae vacua reliquerant, perscrutarentur.
15 Et cum alia famis solatia non reperirent, detrahebant coria scutis, ut cibo essent sibi, quae praesidia non essent.
16 Mandebant calceamentum: nec pudor erat solutum pedibus suscipere ore, et lingua lambere.
17 Vetustae quoque paleae quae olim proiectae fuerant, non mediocri studio requirebantur: et si quis repererat, grandi pretio mutuabat.