monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXXV. <<<     >>> XXXVII.

CAPUT XXXVI.

1 Dum haec inter se praelia gerunt, septem dierum spatia depositis omnibus usque ad fundamenta terrae, quae castro cui Antoniae nomen, Herodes immuniverat, latior facta est via quae ad templum ducebat: ut non solum percursandi militibus esset facultas, sed etiam in munimentis constituendis et coacervandis aggeribus, quantum esset necessarium locorum, pateret, quo pulsarentur etiam templi fastigiorum summa: per quae Romanis intentius immorantibus, cum intolerabilius fame urgerentur Iudaei, coeperunt insidiari Romanorum iumentis: si quis bellatorum equum pabulo laxaverat, aut mulum levando oneri necessarium, rapto avertebant, nec solum cibus eis dispendio Romanorum, sed etiam flagitio, petebatur.
2 Cuius incuriae probrum in exordio statim, praescripto necis supplicio, Caesar removit; fraudem tamen, pervicaciam non compescuit.
3 Exclusi enim ab huiusmodi rapinae necessario esurientibus alimento, herbarum subsidia captantes, destruendum murum quem circa pomarium Titus duxerat, cogitaverunt, ut vagandi et exquirendi radices arborum, pabulorumque liberior fieret excursus, quos ad cuiusdam carceris vicem circuitus muri clauserat, nec erat iam, quo famem levarent.
4 Obrepunt itaque et excursu repentino ad montem Oliveti ingruunt praetendentibus: nec illi commisso defuere muneri, et tubae classico de caeteris castrorum aut turrium munimentis alios accerserunt ad praelii societatem.
5 Conseritur pugna acrior in principio: dum pudor hos, illos fames urget saevo imperio ac necessario; sed confluentibus Romanis repelluntur Iudaei, atque ad urbis suae muros reflectuntur.
6 Tunc unus e turma equitum, Pedanius nomine, concito equo, dextram extendit, et se paululum inclinans, unum de Iudaeis fugientem suspendit, captivum Caesari ferens, gloriosaeque victor rapinae, velut lepusculum aquila, aut accipiter fulicam ante pedes Caesaris viventem deiecit.
7 Quo delectatus admodum Titus, laudatum eum et honoratum dimisit.