monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2 > Proverbia, 14 > 53 > CAPUT IX. > 3 > sectio 36 > 31 > sectio 18 > 6 > sectio 28 > sectio 7 > sectio 25 > 5 > sectio 31 > sectio 165 > 33 > sectio 178 > 13 > sectio 52 > 37 > CAPUT XX. > 43 > sectio 70 > sectio 148 > sectio 27 > bnf7296.30 > sectio 47 > sectio 141 > sectio 24 > sectio 3 > 7 > sectio 28 > CAPUT XVI. > sectio 72 > sectio 36 > 9 > 5 > 12 > 22 > CAPUT XXX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.

CAPUT XXX.

1 Pulcherrimum quoque facinus adorsus est Iulianus centurio, vir armis maximus, ex Bithynia profectus provincia, sed Romanis assuefactus disciplinis bellisque exercitus, et honoratae militiae clarus stipendiis.
2 Qui cum prope Caesarem adstaret, ubi adversos vidit Romanos, quia Iudaei numero praestabant, et adhuc Romani pauciores aderant, subito de Antonia se proripuit, et insequentes avertit: nec sunt ausi resistere, ipsa specie praecellentissimi viri, et superba quadam ultra humanam formam virtutis auctoritate, ita ut ipse Caesar miraretur.
3 O varia atque incerta, velut quaedam bellorum alea! quae sicut iactu quodam, ita casu quodam potius quam virtute, plerumque inopinatis ludit eventibus, sufficiens novos exitus.
4 Namque et hic iactus sunt, non tesserarum quidem, sed sagittarum, telorumque plurium, lapidum quoque, quibus saepe victor sternitur alieno vulnere.
5 Et dum aliena spolia rapit, ipse dispoliatur: velut hic Iulianus, qui tergo imminebat hostium, dum alios perimit, et claustro coercet, ipsa alacritate incautior, confixum clavis calceamentum gerens, usu militarium virorum: non consideravit polito lapide solum stratum, quod cavendum foret; sed quasi in campo praeliaretur securus, labitur, et ingentem strage sua sonitum dedit.
6 Nec potuit assurgere lubrico solo fusus, genu tamen se sustinens, regressum hostem repellebat ut appropinquantes caederet, iaculantes quantum posset, caveret.
7 Sed ipsa fatigatus atque oppressus multitudine, solus licet, quia nullus tanto se inserere periculo auderet, non despicabilis tamen, neque inultus, impigre occubuit.
8 Haud equidem, ut arbitror, tali dignus exitu fuit, ut tanta virtus viri sic deciperetur.
9 Sed plurimum in bello prudentia valet, quae cauta semper et perspicax incertorum providet casus.
10 Solus se de Antonia proripuit, solus in hostilia agmina ruit, solus se armatis miscuit, solus in templum Iudaeos redire compulit.
11 Vereor ne istud obfuerit magis, quia de templo fuerunt exterminandi Deo infideles, ideo lapsus non invenit remedium.
12 Spectabat Titus vincentem cum gaudio, periclitantem cum ingenti dolore: volebat subvenire, sed longe aberat.
13 Revocabatur a suis, quia in milite unius sors est, in imperatore universorum periculum: docebat exemplum, quid cavendum potius, quam sequendum Caesari foret.
14 Denique sic consternati fuerunt socii, sic elati adversarii, ut et corpus Iuliani in potestatem veniret hostium, quasi adhuc et defunctum timerent, si Romanis restitueretur.
15 Caeteri Iuliano caeso, facili negotio cessere.
16 Nondum enim ascenderant numerosi, et Iudaeis occasio necis eius virtutem auxerat: promptissimis eo praelio ad repellendos Romanos Alexa et Gitteo Ioannis coniuratis, qui factionis eius propugnatores forent: ex Simonis quoque parte Melchio et Iacobo Idumaeorum duce egregiis bellatoribus: Arsimone quoque et Iuda tertiae factionis viris pariter adnitentibus, qui coniuncta manu pulsos Romanos intra Antoniam clausere.