monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XIX. <<<     >>> XXI.

CAPUT XX.

1 Cedente itaque Antiochi regis Comageni filio, et cognoscente non quod formidinis, sed cautionis esset Romani exercitus perpensa moderatio, ut aggeribus et vineis, arietibus quoque et caeteris machinamentis murum adorirentur, exstruebantur aggeres per numeros opere diviso: praecipui quatuor insurrexerant, ex quibus unus e regione munitionis (cui nomen Antonia) per mediam ductus erat piscinam, quam Struthiam vocabant.
2 Hunc aggerem quintus numerus triginta cubitorum in altitudinem fecerat, iuxta Ioannis sepulcrum.
3 Quibus e diverso Ioannes princeps seditionum cuniculum suffodit; et Romanorum opera suspendit: ignorantibus his, qui latenti cuniculo Iudaei machinati forent, quia fulturis tabularum materia aeque subiecta, superiora cuniculorum suspenderant, fraus omnis latebat.
4 Itaque ubi opportunitas visa, ignem apposuere, qui adultus sulphure et pice, quibus illita erat materies quae fulturam cuniculo dabat, ligna omnia facile consumpsit incendium, subiectorum ruina secuta est.
5 Itaque Romanorum opera subito lapsa, sonitum ingentem dedere.
6 Pulvere itaque et fumo repleta omnia, plurimum tenebrarum obduxerant, maioremque terrorem induxerat latens causa.
7 Deinde ubi consumptis alimentis caeteris quibus primo opertus erat, liber postea ignis erupit, dolum prodidit, et Romanis ad praesens quidem formido periculi diminuta, sed evacuati laboris grave successit taedium; simul quod insultabant Iudaei, non mediocris angebat pudor: et in reliquum parandae expugnationis spes refrixit.
8 At in parte alia biduo post, cum iam murus ariete quateretur, Teptheus de Galilaea, Magassalus, et Iabenus, et Agyras direptis facibus in machinamenta muralia prosiluerunt.
9 Nihil his viris audacius, nihil terribilius eo bello ex urbe in hostem processit.
10 In medium namque hostium proruentes non trepidaverunt, non retractaverunt, sed tanquam familiarium suorum consortiis immorati, non ante remeandum putarunt, cum undique in eos pila, sagittae, spicula iacerentur, quam subiectis ignibus adolerent obsidialium instrumenta machinarum.
11 Concursus ingens Romani exercitus, ut incendium restingueretur: Iudaeorum quoque clamor et studium quo subtexerent impedimenta, Romanis ne subveniretur.
12 Illi arietes properabant flammis subducere: isti adhuc spargebant incendia.
13 Unde comprehensis omnibus quae uri poterant, Romanos flammae circumvallaverant, nisi mature consuluissent.
14 Instabant enim acriter Iudaei, atque hoc ipso quod in ea parte conatus irritos non habuerant, successus audaciam alebat.
15 Denique non contenti iam munimentis muralibus, ultra progrediebantur, atque ipsas Romanorum incessebant custodias, et ad castellum in quo praetendebant Romani ultro eversum, perrexerant.
16 Et nisi Romani nominis gloria et militiae vetus disciplina, quae munia huiusmodi deserere gravioris poenae arceret formidine, furentibus repugnavisset, expugnatores urbium ipsi propriis cesserant munitionibus.
17 Versa itaque species belli, et usus obsidionis: catapultis, et velocioris generis iaculis sese defensabant Romani, ut Iudaeos repellerent, quo ipsis ante genere resistebatur.
18 Inter quae Titus advenit, clamore excitus, et accersitus ad remedium; Romanis continuo vires additae praesente Caesare, et pudor aluit audaciam: Clamante Tito grave Romani nominis opprobrium, si versa vice suos amitterent, quibus iam hostium muri qui diruerentur, defecerant: diffidentes Iudaeos munitionibus, sola niti temeritate: starent tantummodo Romani, victoriam non defuturam.
19 Itaque hortando pariter ac praeliando Titus statuit suos, avertit Iudaeos, qui non solum animis ad mortem parati, sed ipso nisu corporis ingruebant, ut Romanos gradu moverent.
20 Nec mediocre fuit periculum Caesaris inter confusa omnia, cum ab hoste socius non discerneretur: inter quae Titus in medio versabatur: audax iuventa, et gloriae cupiditate ad praeliandum acrior, quo celerius victoria consummaretur, in secundis triumphi ponens curam salutis.