monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19 > sectio 37 > . . . > 63 > sectio 3 > bnf7296.18 > 16 > sectio 6 > 21 > 12 > sectio 4 > sectio 62 > 79 > bnf7296.15 > CAPUT XVII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

CAPUT XVII.

1 Ea Iosephus cum lacrymis vociferatus, plerosque de populo inflexit: ut ad Romanos confugerent, venditis quae possidebant.
2 Quos Titus quo quisque cupiebat, direxit: ut etiam caeteri provocarentur Romanis se sine metu tradere.
3 Confluebant itaque reperta egrediendi copia, securi salutis, si ad Romanos convenirent: nec solliciti de servitute quibus libertas reservaretur.
4 Hi vero qui sequebantur Ioannem ac Simonem arbitros et incentores seditionis, magis scelerum poenas, quam adversa belli reformidabant: ideoque intuta sibi refugia opinabantur.
5 Nec solum ipsi non audebant egredi, sed etiam insidias praetendebant, ne cui liceret e populo urbem exire.
6 Maiorque cura erat egressionem suorum, quam Romanorum ingressus cavere.
7 Tenebantur itaque inviti; et si quis deprehensus foret, graves poenas dabat.
8 Suspicio tenuis, gravissimae causa mortis.
9 Non argumentis veritas, sed suppliciis quaerebatur.
10 Si qui pecuniosi erant, afficto crimine seditionis rapiebantur ad necem: si qui inopes, quia non habebant quo se redimerent, morti patebant.