monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , XI. <<<     >>> XIII.

CAPUT XII.

1 Luebant enim scelerum suorum supplicia, qui postquam Dominum Iesum crucifixerunt divinorum arbitrum, postea etiam discipulos eius persequebantur.
2 Plerique tamen Iudaeorum, et Gentilium plurimi crediderunt in eum, cum praeceptis moralibus operibusque ultra humanam potestatem profluentibus invitarentur: quibus ne mors quidem eius vel fidei, vel gratiae finem imposuit, immo etiam cumulavit devotionem.
3 Intulerunt itaque parricidales manus, atque auctorem vitae interficiendum ad Pilatum deduxere: reluctantem coeperunt perurgere iudicem: in quo tamen non excusabatur Pilatus, sed Iudaeorum amentia coacervabatur; quia nec ille adiudicare debuit, quem reum minime deprehenderat; nec isti sacrilegium parricidio geminare, ut ab his, qui ad redimendos et sanandos eos sese obtulerat, obtruncaretur: de quo ipsi Iudaei quoque testantur, dicente Iosepho historiarum scriptore, quod fuerit illo in tempore vir sapiens, si tamen oportet, inquit, virum dici, mirabilium patratorem operum: qui apparuerit discipulis suis post triduum mortis suae vivens iterum, secundum prophetarum scripta: qui et haec et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt: ex quo coepit congregatio Christianorum: et in omne hominum penetravit genus; nec ulla natio Romani orbis remansit, quae cultus eius expers relinqueretur.
4 Si nobis non credunt Iudaei, vel suis credant: hoc dixit Iosephus, quem ipsi maximum putant: et tamen ita in eo ipso quod verum locutus est, ita mente devius fuit, ut nec sermonibus suis crederet, sed locutus est propter historiae suae fidem, quia fallere nefas putabat: non credidit propter duritiam cordis et perfidiae intentionem: non tamen veritati praeiudicabat, quod non credidit, sed plus addidit testimonio, quod nec incredulus et invitus negavit.
5 In quo Christi Iesu claruit potentia aeterna, quod eum etiam principes synagogae quem ad mortem comprehenderant, Deum fatebantur.
6 Et vere quasi Deus sine exceptione personarum, aut ulla mortis formidine locutus, excidium quoque templi futurum annuntiavit: sed non eos templi iniuria commovit, sed quia in flagitiis ab eo et sacrilegiis corripiebantur, hinc ira exarsit, ut interficerent eum quem nulla habuissent tempora.
7 Nam cum alii precando meruerint facere, quae fecerunt; hic in potestate habebat, ut omnia quae fieri vellet, imperaret.
8 Occisus erat ante mortem Iesu, Baptista Ioannes vir sanctus, qui nunquam in saeculis salutis veritatem posuerat.
9 Denique ad omnia quae plena iustitiae docebat, quibus ad cultum Dei invitabat Iudaeos, etiam baptismum propter purificationem animae et corporis instituerat.
10 Cuius causa necis, libertas, quod perpeti nequivit ab Herode fraterni violata connubii iura, germanoque abductam coniugem.
11 Nam cum idem Herodes Romam pergeret, hospitii causa fratris ingressus domum cui erat uxor Herodias, Aristobuli filia, regis Agrippae soror, ausus est eam naturae immemor sollicitare, ut relicto fratre, sibi nuberet: cum de urbe Roma revertisset ex consensu mulieris inita incesti pactio est.
12 Cuius indicium rei, pervenit ad Aretae regis filiam, in coniugio adhuc Herodis manentem.
13 Ea rivalem indignata redeunti marito insinuavit, ut ad Macherunta oppidum dirigeretur: quod erat in confinio Petraei regis et Herodis: ille qui nihil suspicaretur, simul quia omnem iam circa eamdem imminuerat affectum, quo facilius Herodiadi pactionis fidem praestaret, si ablegaret coniugem, acquievit eius suggestioni.
14 At illa, ubi patrio regno appropinquavit, cognita patri Aretae prodidit, qui per insidias omnem exercitum Herodis bello lacessitum delevit, proditione facta per eos qui ex Philippi tetrarchae populo, Herodi sese associaverant.
15 Unde Herodes Caesari querelam detulit: sed vindictam imperatam a Caesare indignatio Dei sustulit.
16 Nam in ipso apparatu belli, Caesaris mors nuntiata, idque a Iudaeis aestimatum comperimus et creditum (auctore Iosepho adversum se idoneo) quod non fraude hominum, sed Dei commotione Herodes exercitum amiserit et iuste quidem propter vindictam Ioannis Baptistae viri iusti qui dixerat ei: Non licet tibi fratris uxorem habere (Marc. VI, 18).
17 Sed ita haec conteximus, quasi vel in suis Iudaei legitima custodierint, apud quos interierat summi ius sacerdotii, aut avaritia interceptum, aut potiorum insolentia, qui licere quod vellent, ius putabant.
18 Namque a principio Aaron summus sacerdos fuit, qui ad filios suos ex voluntate Dei unctione legitima transmisit sacerdotii praerogativam, a quibus per ordinem successionis constituti sunt, principatum sacerdotii gerentes.
19 Unde patrio more convaluit neminem fieri principem sacerdotum, nisi qui esset ex sanguine Aaron: cui primo ius istiusmodi delatum est sacerdotii.
20 Alterius autem generis viro, nec regi quidem, liceret succedere.
21 Denique Ozias, quia usurpavit sacerdotii munus, perfusus lepra, a temploque eiectus, reliquam aetatem sine imperio exegit: et certe rex optimus fuit, sed usurpare ei non licuit officium religionis.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , XI. <<<     >>> XIII.
monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII.