monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X.

1 Eo discedente concitatores belli compositis insidiis, Massada castellum occupaverunt, necatisque Romanorum custodibus suos constituere.
2 Eleazarus quoque principis sacerdotum filius praeruptae vir audaciae suasit, ne cuius alienigenae donum vel sacrificium reciperetur: quae turba belli adversum Romanos fuit, universosque in tumultum excitavit.
3 Videntes itaque potissimi quique, quod ea res praesumptae causa foret dissensionis, agebant cum populo, non solum Caesari bellum irrogari, sed violari etiam instituta religionis, templique imminui reverentiam: argui et condemnari patrum traditiones, qui ex muneribus alienigenarum templum ornaverint, cui multo amplius accesserit divitiarum ex collatione gentium, donisque diversarum et innumerabilium nationum: oblitterari sancta maiorum, sacros ritus novari.
4 Quid futurum de his quae ante collata sunt, si simili modo conferri in posterum dona gentium prohibeantur? Aut si solis Romanis sit interdictum quod omnibus liceat, quod incentivum belli futurum? Postremum, impium, si apud Iudaeos tantum nec sacrificare, nec inferre munera alienis permitteretur.
5 Considerare eos oportere, quia Caesaris pax solveretur; quem huiusmodi motum offensione, haud dubie facturum, ut eriperet Iudaeis omnem usum sacrificiorum; ut nec pro se sacrificarent, qui sacrificium Caesaris refutavissent, praeveniendum mature.
6 Nam talia consulta si ad Florum, atque inde haud dubie ad Caesarem pervenirent, Iudaeorum genti pestem factura: simul haec astruere sacerdotum testimoniis desiderantes, interrogabant, si umquam a maioribus esset sacrificiis gentilium renuntiatum: id quominus liqueret, obstrepebant ad seditionem parati: nec ministri quidem altaris audebant sese tantae discordantium inserere contentioni: unum remedium superesse visum est, ut Florus atque Agrippa rex cum militari manu adessent, ut saltem metu desisterent, qui consilio nequaquam revocarentur.
7 Sed Florus, qui augeri vellet seditionem, ne ullus Iudaeis esset veniae locus ( qui nisi involuti bello forent, urgendi rapinas eius, et graviora commissa facultas omnis exstingueretur), passus est crescere belli furorem, nihilque legatis responsi reddidit.
8 Agrippa vero quam maxime ambiebat Scyli et Antipae Custobarique propinquorum suorum legationem, in commune bonum, ut et Iudaeos Romanis servaret, et Iudaeis religionem, patriae templum, urbem civibus, sibique imperii decus, regni tranquillitatem, misit tria millia equitum Dario et Philippo turmarum ducibus, ut auxilio freti, bonarum consultores partium promptius adniterentur.
9 Hinc fiducia bonis orta, improbis indignatio, bellum adolevit.
10 Cum hos causa iustior, quae nihil tamen armorum conflictus iuvaret; illos furor et multitudinis numerus accenderet, divisae acies praeliatorum.
11 Principes sacerdotum et vulgi portio quae pacem optabant, cum regiis equitibus partem civitatis superiorem occupavere: illi alii in inferioribus siti, templum et propinqua loca sacris sibi vindicabant.
12 Primo lapidibus et saxis et iactu telorum utrimque bellum lacessunt, decernunt sagittis.
13 Postea ut sese forte obtulit praeliandi necessitas, consertae manus: peritia usuque regii praestabant, volentes arcere accessu belli excitatores, ne templum intaminarent: contra Eleazaro cum suis, etiam superiorem urbem quae vocabatur Sion, invadere studium erat: septem diebus sine intermissione aliqua bellatum est.
14 Octavus solemnitatis dies, quo ligna omnes altaribus solebant imponere, ne quando ignis deficeret, quem oportebat inexstinguibilem perseverare, furorem addidit, ut omnes a templo ministri excluderentur.
15 Audacius solito sicariis sese proripientibus cessere regii, nec in superioribus partibus consistere ausi: incensae aedes Agrippe et Berenices, direptum omne instrumentum regium: ignis circumferebatur, ut chirographa debitorum, quae recondita in tabulariis erant publicis exurerentur.
16 Quo feneratoribus suis inopes insolentius insurgerent, omni nexu sese absolutos arbitrati, incendebant urbem manibus suis, exurebantur nervi civitatis, expugnatum est castrum cui nomen Antonia, caesi omnes custodes reperti, incensum postea.
17 Massadam quoque proripiens sese Manaimus, Iudae Galilaei filius, acer et peritus sophista, et turbandis rebus exercitatus, armorum invasit officinas, et induit armis inermes.
18 Regressusque in Hierosolymam, stipatoribus tamquam regio more comitantibus, immane quantum insoleverat, ut supergrediens usum privatum, nec ab illicitis quidem quae liberi populi ferre non possent, temperandum arbitraretur: insurgentibus in eum pluribus, qui fultum regali indumento, tyrannum et dominum incubuisse libertati civium increpitarent, graves poenas dedit, ut afflictus prius cruciatibus immoreretur, nec tamen dissidium remotum.
19 Nam multo gravior motus insurrexit.
20 Denique Metilius cum Romanis militibus oravit, ut discedere liceret: dataque fide et interpositis sacramentis, ubi iuxta pactum arma deposuere, cum sine metu abirent, ab Eleazaro et sociis factionis multi obtruncantur: non resistendum adversus vim, nec precandum rati, sed tantummodo violatam fidem et periurium perfidorum vociferantes.
21 Omnes itaque interfecti: Metilius ipse praefectus militum rogando et obsecrando, simul pollicens usque ad circumcisionem quoque se Iudaeum futurum, solus reservatur.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X.