monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2 > Proverbia, 14 > 53 > CAPUT IX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Etsi plerisque improvidus consulendi moderandique impatiens, dolor gravibus aliquos faciat inaestuare querimoniis: tamen ubi consilium sumitur, sequestratur affectus doloris.
2 Nam si promptos ad ulciscendas iniurias et ad inferendum Romano bellum imperio, universos ex hoc populo comperissem, ac non melioris partis et tranquillioris sententiae, quod pacis est praeoptare et quod quietis praeferre, nec ad vos venire ausus forem, nec consilium dare.
3 Superfluum est enim suadere quid fieri oporteat, cum audientium assensus in deteriora sit.
4 Sed quia aliis inexpertus bellicorum usus malorum, aliis perfunctoria spes libertatis praedulcis ad expetendum, sed plerumque gravis ad adipiscendum: multis enim dum libertas petitur, servitus accumulatur, et frequenter totum eripitur, quibus vel nomen libertatis remanserat; alios quibus praesentia utilitate sui displicent, rerum novitas invitat, ac si turbentur negotia, lucrum putatur: ideo vobiscum consilium conferendum putavi, ne aut prudentiorum sobrietas praeripiatur insolentiorum audacia: aut qui recte sapere nesciunt, nostro saltem admoniti sermone cognoscant, acquiescendum esse consultioribus.
5 Silentium igitur deferendum censeo, ut et nos quae conducere vobis arbitramur aperiamus, et vestrum nemo perturbetur, si aliqua praeter suam voluntatem audiat.
6 Nemo enim poterit aestimare, quale sit quod dicitur, nisi audierit prius, cuius ipse futurus arbiter sit: probet ne an respuat, frustra conturbatur, ne audiat: licet enim et post consolationem unicuique sentire, quod sentit: et si discessio placet etiam post sobrios monitus, servare inconsultae voluntatis sententiam.
7 Sed dicet aliquis.
8 Cur frustra audiri velint, si non acquiescant qui audiunt? Quia si nolint acquiescere cum audierint, portio mihi concionis, non omnis populus periclitabitur: si autem audire nolint, etiam cum pars audiri conturbat universo populo eripiatur audiendi profectus.
9 Itaque apud eos mihi orietur sermo, qui audire voluerint, si vel ex parte aliqua mihi silentium deferatur: intercipietur enim sermo omnis et quasi totus desidet, si concionalis fragoris, et inquieti strepitus examinetur impedimento.
10 Duo sunt itaque, quibus primo respondendum arbitror: quae in maximo sunt querelarum pondere: quod plerique vociferantur de iniuriis praesidum: et quod plerique periisse sibi libertatem gemunt.
11 Quarum propositionum separanda mihi complexio videtur.
12 Si enim praesides improbi, quid opus est libertatem attollere? ne videamini non eorum merito, sed servitutis fastidio accusare praesides, quasi dominationis ministros.
13 Aut si intolerabilis servitus, superflua ergo de praesidibus querimonia.
14 Nam etsi in illis moderatior sit, nihilominus tamen turpis servitus est.
15 Consideremus ergo, ne in utroque eorum non perfunctoria bellorum materia sit: quid enim ineptius, quam de iniuriis queri, et bellum subtexere, ac periculis mutare contumelias? Dum iudicem refugias, hostem inducas: cum iudex iniquus plerumque iuris interpres sit, hostis autem etiam iustus semper sit appetitor salutis.
16 Temperari ergo, non exasperari iudicem decet; hostem caveri, ne alterum acerbes, alterum arcessas: cum et ille delinimento mitior fiat, et iste declinari debeat, ne possit nocere.
17 Cavendum igitur de iudicibus, ne maior querela quam iniuria sit.
18 Gravior quoque obiectionum invidia, quam commissorum pretia.
19 Saepe etenim qui primo verecundius deliquerint, accusati insolentiores sunt, et qui occulte ante furati sunt, postea palam latrocinantur.
20 Nihil itaque tam exasperat fervorem vulneris, quam ferendi impatientia.
21 Denique impensius in ipsis agrestibus feris arctissima vincula, si se excitent, imprimuntur: si quiescant, relaxantur: gravis quoque febrium vis tolerando minuitur, inquietudine augetur.
22 Quod si norint sibi consulere agrestia, ut naturae obliviscantur, quo dolorem allevent: quanto magis in hominibus frequens id docuit usus, quod eorum qui laesi sunt toleranda, laedentibus fuerit verecunda, ut sine accusatore correxerint, quod accusati non emendassent.
23 Sed esto, fuerit intolerabilis Romanorum iudicum insolentia; quid igitur tolerabilius, universos, an unum perpeti? Quae autem iustitia, cum unus laeserit, bellum inferre omnibus? Numquid omnes Romani iniuriae auctores? Numquid ipse Caesar? aut studiose electus est improbus, qui ad vos mitteretur: sed neque speculari possunt transmarina, oculosque ad orientem et occidentem intendere, ut illic videant, quae hic geruntur: neque audire facile quod etsi sollicitudo exigat, longinquitas negat probationum difficultatem.
24 Unius igitur culpa dissidium pariet orbis Romani, cum etiam sine querelis vestris propera correctio sit, nulla accusationis invidia, itineris nullo labore.
25 Annuis enim vicibus Romani magistratus mutantur.
26 Quo fit, ut nec insolens diu maneat, et moderatior cito succedat.
27 Nihil igitur oberit quievisse, cum remedium deferatur etiam quiescentibus.
28 Causas belli autem intexere perniciosum; quia dura belli adversum omnes conditio, adversum Romanos ultima.
29 Quos si fugere velis, cum superare nequeas, orbis terrarum tibi derelinquendus est.
30 Sed libertatis cupiditatem praetenditis? Sera ista deliberatio; prius certandum fuit, ne amitteretis libertatem quam ut amissam reposceretis.
31 Durus servitutis usus, et ideo a principio non fuit subeunda, aut suscepta aequanimiter ferenda.
32 Tunc decuit restitisse, cum ad servitium vocaremini.
33 Illa iustior pugna: qui autem semel se dederit in servitutem, etsi postea subtrahere se velit, non ille tamquam amator libertatis asseritur, sed tamquam servus contumax adiudicatur.
34 Ubi erat ista libertatis defensio, cum Pompeius vestris ingrueret regionibus: urbem dominus intraret, ubi erant arma pro libertate? Cur deposita sunt a patribus nostris? Et certe illi fortiores nobis fuere, vigebant animis, abundabant subsidiis, cupiebant repugnare: sed exiguam Romani exercitus non sustinuere portionem: victi sunt, sed reservati agnoverunt iugum servitutis, ne tolerarent poenam captivitatis.
35 Quid recusatis haeredes, quod debetis iure successionis? Astringunt vos negotia patrum: quomodo obedientiam refugitis, tanto inferiores obedientibus? aut quid vobis reliqui erit, qui in vos Caesarem et omnem virtutem Romanam movetis? Quomodo potestis sustinere eos, qui de omnibus triumpharunt, atque ab omnibus sibi militantibus nunc adiuvantur? Et Athenienses quidem pro libertate totius Graeciae incendio patriam tradiderunt, exsilio mutantes domos, ne sibi Xerxes dominaretur, quem in terris navigantem, in fluctibus gradientem, cum eum nec maria caperent, nec terra sustineret, quod Europae totius spatia transitus eius itineris includeret, angustioribus terrarum finibus, quam exercitus commeatu: ita persecuti sunt fugientem, ut vix una nave fugitans, auxiliique indigens, se subtraheret captivitati: verum ipsi illi viri qui totam fregerunt Asiam, propter exiguam Salaminam et imperitantem fluctibus Xerxem subigentem maria, in eo ipso quod sibi subiectum putabat, elemento, gloriosissime debellatum fugarunt: nunc Romanis serviunt, et principes totius Graeciae Italorum imperiis obtemperant: atque illae Athenae, quae leges aliis dabant, nunc alienis legibus famulantur.
36 Lacedaemonii quoque post Thermopylas et Leonidae defuncti triumphos, post Agesilaum servatorem Asiae, nunc amant dominos suos.
37 Macedonia quoque atque Africa, quae per suos validissimos duces totius orbis imperium in sua iura et possessiones transfuderant, translatam a se potentiam non indignantur, tantaque rerum mutatione contentae, optant propitios dominos, quos ad servitutem petebant.
38 Nec Philippi divitiis Macedones, nec Alexandri excitantur triumphis, quos duces omnium prudentissimos, non immerito invictos arbitrabantur, quia alter se contra Graeciam tenuit, alter fugiens arma Romana, usque ad regna Caspia et extrema subactae Persidis atque Indorum secreta victor pervenit: magni nomen obtinuit, quia maximos omnium non lacessivit.
39 Quem licet immatura mors triumpho Romanorum subtraxerit, servit tamen et ipse in posteris suis, quibus orientis spolia, non ad fulcrum dominationis quaesita, sed ad pretium servitutis, ut nobilitas famulantium ad victoris opes perveniret.
40 Magna virtus Alexandro.
41 Quid tamen mirum? Ille usque ad oceanum victoriam extendit, Romani ultra oceanum.
42 Testis est Britannia extra orbem posita, sed Romanorum virtute in orbem redacta.
43 Quos aetas superior ignorat, didicit Romanorum victoria.
44 Serviunt et ipsi, qui, quid esset servitus, ignorabant: soli sibi nati, et semper sibi liberi quia a superiorum potentia, interfuso oceano secreti metuere non poterant, quos nesciebant.
45 Plus itaque fuit transisse ad Britannos, quam triumphasse de Britannis.
46 Quid enim facerent, elementis iam Romanorum imperio subiectis? Docuit illos oceanus servitutis patientiam, postquam transfretantibus et ipsi Romanorum navigiis, insuetam sibi servitutem agnoverant.
47 Nam de Annibale quid retexam, qui tot regionum victor Romanis et ipse militavit triumphis, quibus Alpes aperuit, viam stravit, urbes subegit, quae victoribus acquirerentur? Et qui frequenter superiorem, spem tamen victoriae victis numquam interclusit, semel victus reparare se nequivit.
48 Cessit sponte victoribus, quos victor non sustinebat; abiectisque armis victricibus, ad Prusiam sese contulit regem: ex duce mercenarius, ex triumphatore fugitivus.
49 Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura feroces, et naturalibus muris ferociores, quos non caementa parietum, sed iuga Alpium ab ortu solis tuentur, ab occasu oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta, immanesque Germani insuperabiles, et inaccessibiles reddidisse se claustrorum beneficiis aestimabantur: Romanis tamen supra nubes viantibus, et ultra columnas Herculis imperium propagantibus, nihil invium fuit: tanta felicitate hostis, et qui latebat repertus, et qui resistebat, victus est: quorum improviso adventu consedisse montes Germania credidit, Rhenum exaruisse, qui magnitudine corporum et contemptu mortis caeteris validiores, qui retinaculum ante suum Rhenum putabant, nunc salutis defensionem.
50 Itaque iam non copiis Germanorum replentur, sed Romanorum liburnis, quae pererrantes tot usque ad mare bicornis amnis fluenta quondam liberas gentes servitio premunt, ut quae sibi ante totius orbis imperium praesumpserant, nunc servitutis propriae mercedem exsolvant.
51 Quid Illyriis erutum venis terrarum suarum aurum profuit, quibus non abundavit ad liberatis praemium? Quanto pretiosius Romanorum ferrum, cui servit aurum Pannoniorum? Dat itaque Pannonias auri tributum, et opes suas ad Romanum aerarium volens transfert, ut sit tutior in servitute.
52 Nec incolam suum auro turbida Pactoli unda extulit in superbiam: servit libenter, quibus servire imperia videt: nec miratur Indus gemmam suam, aut Seres lanam suam.
53 Ad usum dominorum exercentur illa, non pretio mercium, sed functionum munia.
54 Persarum superba audimus imperia: sed eorum quoque obsides vidimus, et eum ipsi imperent pluribus nationibus, tamen offerunt liberos suos, et nobilitatem suam.
55 Servire Romanis gaudent pro fide pacis, simul ut serviendo discant suis imperare: offerunt vestes, monilia, elephantos quoque Romanis, unum tributum reges imponere.
56 Attexamus Aegyptum abundantem opibus suis, nec indigentem pluviae coelestis, quae sibi ipsa imbres generat, et pluviarum ubertates creat.
57 Denique cum sit ferventior omnibus regionibus, sola non queritur de siccitate, et quod nulli alii loco suppetit, alit irriguo suas messes.
58 Navigatur in arenis, navigatur per sata, ubi pluvia nescitur.
59 Cuius tamen nova gratia et naturalis fecunditas Romanis militat, ut quatuor mensibus dominos alat.
60 Quid ipsam urbem loquar cognomine regis fortissimi, quae septa fluminis muro, nescit obsidionem? quod universorum amnium maximus, diffuso per spatia terrarum alveo, et obsidionis submoveat impedimenta, et in vehendis quae necessaria sunt ad usum rerum ministret? Quae magis poterat ad rebellandum quam Aegyptus excitari, quae decies septingenta et quinquaginta millia hominum, praeter Alexandriae incolas populos Romanis fascibus numerat ascriptos? Et cum habeat tantam multitudinem, mavult tamen Romani imperii tributis se exercere, quam suis militare stipendiis.
61 Non transiliam Cyrenenses Lacedaemoniorum genus, qui quondam cum Carthaginiensibus de finibus atque imperio certarunt, finem certaminis mortem offerentes.
62 Qua oblatione victi, sed ulti tamen iniuriam fratribus Philineis victoriam concessere: nec Syrtes praeteribo terribiles, etiam solo auditu, quod omnia ad se trahant, et appropinquantia vadoso mari haereant, tertiam partem orbis totius ab Atlantico mari et columnis Herculis usque ad mare Rubrum, atque Aethiopas definiri rerum periti asseruere.
63 Quis tot gentium populos numero recenseat, quibus fulta Carthago Scipionis dextram non tulit, maluitque Romam duabus anni partibus adversum se pascere, quam aliorum opibus nixa adversum Romanos rebellare? Creta quoque centum urbibus nobilis, uberrima praeferens regna, circumfusa undique mari et fluctibus tamquam moenibus solita hostem repellere, unum consularem veretur, et plurimi populi sex fascium virgulis metu inclinantur.
64 Asia, Pontus, Eniochi, Scythae Nomades, Taurici Scythae, Maeotiaque regna, Bosphoranique omnes Romano imperio subiiciuntur, et illud ante innavigabile pelagus, quadraginta naves ad pacem exercent.
65 Nam de Armenia quid dicam, quae non solum limitis sui servat quietem, verum etiam portarum intenta custodiae diligenter explorat, ne pacem turbaturus aliquis irrepat.
66 Omnes ergo Romanis servire gestiunt: vos soli dedignamini his esse subiecti, quibus subiiciuntur universi? Quibus freti armis? quo superbi milite? ubi est stolus navium vestrarum, qui obsideat freta, percurrat maria Romanorum? In ipsorum enim nomen elementa etiam transierunt, in quos etiam transivit orbis terrarum, qui Romano imperio clauditur et definitur: denique a plerisque orbis Romanus appellatur.
67 Nam si verum quaeramus, ut supra diximus, terra ipsa infra Romanum imperium est, supra quam progressa Romana virtus ultra oceanum, alterum sibi orbem quaesivit, et in Britannia sibi remota a confinio terrarum novam invenit possessionem.
68 Denique quibus ius non solum civitatis Romanae, sed etiam ipsius prope humanae conversationis negatur, illo diriguntur, ut illic habitent, quasi mundi exsules.
69 Cessit oceanus finibus suis, novit Romanus interiora eius petere secreta: cum ipsis vobis erit bellum, adversum quos nec natura suum ius possidet.
70 Euphrates ille inaccessibilis ante, nisi suis incolis, ex utraque iam ripa Romanus est, et sub imperio Romano totum significat esse orientem.
71 Ister in septentrionalibus partibus inter saevas et innumeras profluens gentes, obsides suscipit, hostes coercet.
72 Meridiana plaga quousque habitabilis esse potest, arat Romanis, atque ipsis messem suam colligit in occasu quodam ultima terrarum Gaditana ora, novos suscipit hospites, qui Romano imperio tributa sua deferant.
73 Habet et ipsa quo dirigat merces suas: ubi ante solum naufragium putabat, ibi nunc mutuatur commercium.
74 Cum igitur Romanorum omnia sint, unde vobis adversum Romanos praesidia quaeretis? Ex qua vobis inhabitabili parte socios postulabitis? Quicumque enim in orbe terrarum sunt, Romani omnes sunt.
75 An ultra Euphratem ad Adiabenos dirigetis legationem? sed nec ipsis vacat sua relinquere, nec Parthus sinit petitam sibi pacem interpellari, ne ipse in finitimis reus sit rebellionis.
76 Ne illud bellum simile putetis, ac si adversum Arabas et Aegyptios vobis gerenda praelia sint; alia Romana arma, aliae opes ex toto quaesitae orbe: nec Hierosolymitana vobis blandiantur praesidia murorum; validiorem Romani murum oceani ruperunt: sed de religionis auxilio praesumitis, cum orbem iam Romanum Iesu discipuli repleverint? Aut sine nutu Dei putamus illam crescere religionem, urbemque Romam supra omnes religiones proferre imperium suum.
77 Haec nostra nos iam dudum religio deseruit, quia nos deseruimus fidem, et frequenter interdicta mandatis coelestibus repetivimus.
78 Unde in nos venit Aegyptius? quemadmodum captivi facti sumus Assyriorum? Nonne Scriptura dixit haec eventura? Nonne scriptum est profananda omnia templi sacramenta? quae iam saepius profanata vim suam atque omnem divinorum mysteriorum gratiam non repraesentant: Contaminatum est templum humano sanguine, repleta sunt pulvinaria cadaveribus, perfusae arae Romano cruore, pugnatum est sabbato: praevaricatio facta est, dum templum non sua observatione et feriarum solemnitate, sed cruento defenditur praelio.
79 Et hoc utique iterum fiet.
80 Ergo quomodo possumus tamquam adversum hostes et religioni adversarios divinum auxilium mereri, cum ipsi praevaricationem inferamus nostrae religioni? Quod igitur remedium, cum et humanae opes non suffragentur, nec divina opituletur gratia? Alterum horum aliquos invitare solet ad bellum; vobis utrumque deest.
81 Quid ergo superest, nisi manifestum excidium? quod non declinatis dum cavere licet, nihil aliud nisi vos ipsi vestram patriam concremabitis, templumque exuretis, coniuges quoque et liberos dabitis neci, quibus auctores eritis supremae amissionis: cum malorum omnium incrementum inconsolabile sit, nostrae culpae ascribi quae sustinemus.
82 Accedit huc quod aliarum urbium bella, suorum incolarum excidiis determinantur: vestra rebellio totius erit excidium religionis, quae toto diffusa orbe, populos ubique disseminabit, et in omnibus urbibus nostri portio est.
83 Vestro igitur praelio Iudaei omnes implicabuntur, nec erit ulla regio nostri expers cruoris.
84 Aut si tales sunt Romani, ut Iudaeos non persequantur, nec bello lacessiti: quam iniustum est bellum his inferri, quorum humanitatem speratis.
85 Bonum est, charissimi, bonum est, dum adhuc in portu navis est, praevidere tempestatem futuram, nec imminentibus quemquam sese obiectare periculis, ne cum in altum processeris, iam naufragium non possis cavere.
86 Et plerumque quidem repentina exsurgit procella, et bellum excipitur, etiamsi non inferatur: sed interest lacessere hostem an excipere? Magis parcit non lacessitus, et necessitas excusat insolentiam: ubi vero in praeruptum quisquam sese immergit periculum, oneratur etiam opprobrio.
87 Non is hostis est, quem fuga possitis vitare.
88 Quocumque ibitis, sequetur periculum: immo ubique hostem reperietis.
89 Omnes enim amici Romanorum sunt; et quicumque praeter Romanorum amicitiam est, hostis universorum est.
90 Subeat vos patriae amor: si non pignorum vestrorum, non coniugum vos contemplatio revocat, revocet templi contuitus sacratissimi; parcite saltem religioni: parcite sacratissimis sacerdotibus, quibus iam non parcunt Romani, neque ipsi templo, quos pepercisse poenitet: quoniam iam dudum volunt omnes gentes nostram exstinguere religionem, cui Pompeius tamen cum exstinguere posset, pepercit.
91 Ego nihil praetermisi, omnia monui, quae ad vestram spectant salutem: hoc vobis suadeo, quod mihi eligo: vos considerate, quid vobis et mihi utile sit: opto vobis et mihi pacem esse cum populo Romano: si recusatis, ipsi meam vobis eripitis societatem: aut communis erit gratia, aut sine me periculum.
92 Haec dicens, illacrymavit, Berenice quoque soror eius: nam et ipsa erat in Xysti superioribus, et multum eos Agrippa suis lacrymis inflexerat, ita ut dicerent Iudaei: Non Romanis bellamus; sed Floro qui bello digna commisit, bellum inferendum arbitramur.
93 Respondit Agrippa: sed hoc est Romanum bellum inferre: facta vestra Romanorum iniuriam petunt.
94 Non Floro, sed Romanis: non Floro, sed Caesari tributum negatur: non Flori, sed Romanorum miles in castro est, quod appellatur Antonia, a quo dirutis divisisque porticibus templum separastis, ut custodia sequestraretur.
95 Restituite statutum superiorum: tributum quod Caesari debetur, Caesari solvatur; ne Florus hoc referat, non se a vobis, sed Caesaris imperium repudiatum.
96 Acquieverat populus his dictis, ita ut cum Agrippa in templum ascenderent, porticus ut fuerant inciperent aedificare, tributum cogerent.
97 Denique brevi missis in huiusmodi muniis industriis exsecutoribus, congregata sunt talenta quadraginta, quae deerant tributariae solutioni.
98 Compressus fuerat omnis belli tumultus: sed adiungere his Agrippa volens, ut Floro obtemperarent, donec ei a Caesare successor veniret, ita plebem exasperavit, ut ne ab eius quidem contumelia temperaretur, sed extrusum urbe nonnullis iactis lapidibus, incertum an percusserint.
99 Qua motus iniuria rex, auctores eorum comprehensos ad Florum direxit.
100 Ipse autem in regnum suum concessit.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2 > Proverbia, 14 > 53 > CAPUT IX.