monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4 > sectio 57 > sectio 93 > sectio 64 > sectio 51 > csg7.33 > sectio 85 > 2 > 1 > sectio 65 > sectio 21 > sectio 20 > sectio 16 > CAPUT V.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V.

1 Quod igitur ludibrium imperitante Tiberio acciderit, non putavi praetereundum, ut ex eo deformitas colligatur imperatoris.
2 Sicut enim boni principis vita, probitatis quaedam praescriptio, et per universos vivendi forma est: ita imperatoris colluvio, lex flagitiorum est.
3 Ab eo missus Pilatus est in Iudaeam vir improbus; atque in exiguo ponens mendacium, circumvenit Samaritanos, ut montem cui nomen Gadir, peterent: erat enim illis sacratus, eo quod vellet eorum mysteria cognoscere.
4 Et ascendens, populum praevenit equitatu, pedestrique exercitu stravit, affictoque crimine, quod a Romanis discedere, et conciliabulum sibi quaerere praeparassent.
5 Quid enim non auderet, qui etiam Christum Dominum ad salutem humani generis advenientem, multis et divinis operibus profundentem in homines misericordiae suae gratiam, nihilque aliud docentem, nisi quod primum Deo, deinde imperatoribus faceret populos obedientes, cruci suffixerit? Demensque, qui minister esset sacrilegi furoris, ut interficeret auctorem salutis.
6 Ex illo itaque Iudaeorum res proditae, ex illo exitium genti, temploque maturatum excidium.
7 Nam si Herodes qui Ioannem neci tradidit, perfidiae et crudelitatis suae pretium luit, deiectus regno atque exsilio datus: quanto magis praecipitibus furiis actum intelligi datur eum, qui Christum occiderit? Quae causa autem fuerit mortis Ioannis, breviter expediam.
8 Philippum et Herodem qui prius Antipas dictus est germanos fuisse supra ostendimus.
9 Uxorem Philippi Herodiadem, quam Herodes illicito ac nefando sibi sociavit iure matrimonii.
10 Non tulit hoc Ioannes, et ait illi: Non tibi licet uxorem habere fratris tui (Matth. VI, 18).
11 Tum ille commotus, in carcerem detrusit Ioannem.
12 Nec multo post necavit virum iustum, et constantem divinae Legis exsecutorem.
13 Non solum enim quasi praedicator Evangelii, fraterni cubilis incestum reprehendebat, verum etiam quasi Legis exsecutor, praevaricatorem Legis condemnavit, qui fratris uxorem viventis eripuerat, praesertim habentem semen de germano ipsius.
14 Hinc excitata Iudaeorum fere omnium in Herodem odia et poena accelerata: cuius auctor Herodias videns Agrippam plurimum praevaluisse apud Caesarem, compulit eum Romam pergere, quo sibi imperatoris gratiam conciliaret, obiectans desidiae contumeliam, quod fugitans labores, dum moratur domi, indignos sibi pateretur anteferri.
15 Nam cum Agrippa ex privato rex factus sit; quanto magis ipsi iamdudum tetrarchae, quo regnum conferat, Caesarem non dubitaturum? Itaque mulieris opprobria nequaquam sustinens, Romam profectus, dum Caii amicitiam petit, ab Agrippa accusatus, etiam tetrarchiam amisit, quam a Iulio Augusto acceperat; et fugitans in Hispaniam una cum uxore Herodiade moerore animi consumptus est.
16 Mortuo quoque Tiberio, Caius successit, qui dominum se et deum videri atque appellari volens, causas dedit Iudaeis gravissimae seditionis, ac nisi properato fine imperium clausisset, Iudaeorum genti finem fecerat maturiorem.
17 Non solum enim ab illicitis non revocabat suos, verum etiam missis in Iudaeam, ultima supplicia minitabatur, nisi omnia adversum ius et fas religionis armis patrarent.
18 Plurimum enim potuit imperio Agrippa: sed dum vellet muro ambire maximo Hierosolymam, ut Romanis fieret inexpugnabilis (praevidebat enim imminentem ruinam), morte praeventus, opus imperfectum reliquit.
19 Nec minorem potentiam exercuit imperitante Claudio: quia ipsius quoque primitiis interfuit, cum Caio perempto, ipse a militibus assumptus, in imperium resistente sibi Senatu, regni taedio Agrippam legatum direxit: quo interprete promissa moderatoris imperii fines, diffinita gratia, pax convenit: in locum Agrippae patris Agrippa filius eius a Claudio Caesare rex subrogatus est.