monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , II. <<<     >>> IV.

CAPUT III.

1 Ipse quoque Archelaus vidit in somniis spicas novem, plenas et magnas a bobus vorari.
2 Cui quaerenti, respondit interpres: Novem spicis novem annos signari, quibus potestate usus sit maxima et amplissima.
3 Nono itaque anno imperii sui mutationem eidem fore, eo quod boves qui arva aratro soleant intervertere, mutationem signent laboriosam, quae devoret atque absorbeat merita superiora.
4 His itaque cognitis, quinto die venit a Caesare, qui eum ad iudicium Romam deduceret.
5 In quo condemnatus et actus in exsilium, etiam morte implevit somnium suum.
6 Principatus gentis qui ad Archelaum pertinebat, conversus est in nomen provinciae; quo nomine Romani, cum in ius suum vincendo redigerent procul positas regiones, provincias appellaverunt.
7 Manserunt tamen tetrarchae, ut erant Philippus et Herodes mutato vocabulo, quia Antipas prius nuncupabatur.
8 Nam Salome moriens, loca quae tenuerat, et potestatem suae gentis Libyae uxori Caesaris dereliquerat.
9 Is status erat Iudaeae, quando Caesar defunctus est: relinquens Tiberium privignum suum Libyae uxoris filium ex superiore genitum coniuge successorem Romani imperii: cuius in honorem Tiberiadem Herodes condidit.
10 Philippus quoque Libyam urbem matris eius vocabulo nuncupandam putavit.
11 Et quia propositum nobis est aperire causas, quibus populus Iudaeorum a Romano imperio desciverit, sibique exitium acceleraverit, Pilatum provinciae praesidem initium ruinae dedisse res indicat: quandoquidem Caesaris imagines Hierosolymitanis aedibus inferri primus omnium non dubitaverit.
12 Quo motus populus cum resisteret, atque ille recipiendas imagines censeret, plurimos in mortem coegit.
13 Dum haec in Iudaea geruntur, Agrippa Aristobuli filius Romam advenit, cupiens adversus Herodem tetrarcham apud Tiberium iudicio contendere: sed despectus a Tiberio cum Romae degeret, plurimos sibi adscivit ad amicitiam: et maxime Germanici filium Caium, quem sive paterni nominis gratia amabilem populo, seu regii generis propinquitate proximum imperio ratus, an quodam praesagio studiosius excolebat, quam vel aetatis, vel honoris eius ratio patiebatur; ita ut quodam die manus elevans deprecaretur, ut maturius Tiberio mortuo, Caium videret imperatorem.
14 Quo prodito per Eutychum libertum suum, Agrippa iussu Tiberii in vincula ducitur, et gravibus modis excruciatur, non ante dimissus, quam Tiberius diem clauderet.
15 Cuius tempora foeda ludibriis caprarumque secessus, ignavia intolerabilis: nullum tamen efficacis virum operis in necem eius excitaverunt, recentis, ut arbitror, Romani imperii reverentia, sive terrore saevissimae crudelitatis, quia plerumque asperitas quo gravior, eo tutior est.