monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Officiis, 3, IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

66 In omnibus igitur decora est fides, iustitia grata, mensura aequitatis iucunda. Quid autem loquar de contractibus caeteris, ac maxime de coemptione praediorum, vel transactionibus, atque pactis? Nonne formulae sunt, dolum malum abesse: eumque cuius dolus fuerit deprehensus, duplici poenae obnoxium fore? Ubique igitur honestatis praeponderat consideratio, quae dolum excludit, fraudem eiicit? Unde recte generalem David propheta prompsit sententiam dicens: Nec fecit proximo suo malum. Non solum itaque in contractibus (in quibus etiam vitia eorum quae veneant, prodi iubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in ius emptoris transcripserit, doli actione vacuantur), sed etiam generaliter in omnibus dolus abesse debet: aperienda simplicitas, intimanda veritas est.
67 Veterem autem istam de dolo non iurisperitorum formulam, sed patriarcharum sententiam Scriptura divina evidenter expressit in libro Testamenti veteris, qui Iesu Nave inscribitur. Nam cum exisset fama per populos, siccatum esse mare in Hebraeorum transitu, fluxisse aquam de petra, de coelo diurnam ministrari alimoniam tot populi millibus abundantem; corruisse muros Hierico sacro tubarum sono, ictu et ululatu plebis arietatos; Hethaeorum quoque regem victum, et suspensum in ligno usque ad vesperam: Gabaonitae metuentes validam manum, venerunt cum versutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque peregrinatos dirupisse calceamenta, detrivisse amictus vestium, quarum veterascentium indicia monstrarent; causam autem tanti laboris, emerendae pacis, et ineundae cum Hebraeis esse amicitiae cupiditatem; et coeperunt ab Iesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem. Et quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit: sed cito credidit.
68 Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse non crederetur. Quis hoc reprehendat in sanctis, qui caeteros de suo affectu aestimant; et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit ignorant: libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt. Hinc Salomon ait: Innocens credit omni verbo. Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse ignorare quod noceat: et si circumscribitur ab aliquo; de omnibus tamen bene iudicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur.
69 Hac igitur mentis suae devotione inclinatus ut crederet, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem. Sed ubi in terras eorum ventum est, deprehensa fraude, quod cum essent finitimi, advenas se esse simulaverant, circumscriptum sese populus patrum indignari coepit. Iesus tamen pacem quam dederat, revocandam non censuit; quia firmata erat sacramenti religione; ne dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solveret. Mulctavit tamen eos vilioris obsequio ministerii. Clementior sententia, sed diuturnior; manet enim officiis poena veteris astutiae, haereditario in hunc diem ministerio deputata.