monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, De Officiis, 3, IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

29 Sed iam ut etiam in hoc libro ponamus fastigium, in quo velut in fine disputationis nostrae dirigamus sententiam: ut nihil expetendum sit, nisi quod honestum. Nihil agit sapiens, nisi quod cum sinceritate, sine fraude sit: neque quidquam facit, in quo se crimine quoquam obliget, etiamsi latere possit. Sibi enim est reus priusquam caeteris; nec tam pudenda apud eum publicatio flagitii, quam conscientia est. Quod non fictis fabulis, ut philosophi disputabant, sed verissimis iustorum virorum exemplis docere possumus.
30 Non igitur ego simulabo terrae hiatum, quae magnis quibusdam dissiluerit soluta imbribus, in quem descendisse Gyges, atque ibi fabularum illum equum aeneum offendisse a Platone inducitur, qui in lateribus suis fores haberet: quas ubi aperuit, animadvertit annulum aureum in digito mortui hominis, cuius illic exanimum corpus iaceret, aurique avarum sustulisse annulum. Sed cum se ad pastores recepisset regios de quorum ipse numero foret, casu quodam, quod palam eius annuli ad palmam converterat, ipse omnes videbat, atque a nullo videbatur: deinde cum in locum suum revocasset annulum, videbatur ab omnibus. Cuius solers factus miraculi, per annuli opportunitatem reginae stupro potitus, necem regi intulit, caeterisque interemptis, quos necandos putaverat, ne sibi impedimento forent, Lydiae regnum adeptus est.
31 Da, inquit, hunc annulum sapienti, ut beneficio eius possit latere, cum deliquerit: non enim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentia est. Denique lex non iusto, sed iniusto posita est; quia iustus legem habet mentis suae, et aequitatis ac iustitiae suae normam: ideoque non terrore poenae revocatur a culpa, sed honestatis regula.
32 Ergo ut ad propositum redeamus, non fabulosa pro veris, sed vera pro fabulosis exempla proferam. Quid enim mihi opus est fingere hiatum terrae, equum aeneum, annulumque aureum in digito defuncti repertum; cuius annuli tanta sit vis, ut pro arbitrio suo qui eum sit indutus annulum, appareat, cum velit: cum autem nolit, e conspectu se praesentium subtrahat, ut praesens non possit videri? Nempe eo tendit istud, utrum sapiens etiam si isto utatur annulo, quo possit propria flagitia celare, et regnum assequi; nolitne peccare, et gravius ducat sceleris contagium poenarum doloribus: an vero spe impunitatis utatur ad perpetrandum scelus? Quid, inquam, mihi opus est figmento annuli, cum possim docere ex rebus gestis quod vir sapiens cum sibi in peccato non solum latendum, sed etiam regnandum videret, si peccatum admitteret; contra autem periculum salutis cerneret, si declinaret flagitium; elegerit tamen magis salutis periculum, ut vacaret flagitio, quam flagitium quo sibi regnum pararet?
33 Denique David cum fugeret a facie regis Saul, quod eum rex cum tribus millibus virorum electorum ad inferendam necem in deserto quaereret, ingressus in castra regis, cum dormientem offendisset, non solum ipse non percussit, sed etiam protexit; ne ab aliquo qui simul ingressus fuerat, perimeretur. Nam cum diceret ei Abessa: Conclusit hodie Dominus inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam eum? respondit: Non consumas eum, quoniam quis iniiciet manum suam in christum Domini, et purus erit? Et addidit: Vivit Dominus, quoniam nisi Dominus percusserit illum, aut nisi hora illius venerit, ut moriatur, aut in pugna discesserit, et apponatur mihi; non sit a Domino iniicere manum meam in christum Domini.
34 Itaque non permisit necari eum, sed solam lanceam quae erat ad caput eius, et lenticulam sustulit. Itaque dormientibus cunctis, egressus de castris transivit in cacumen montis, et coarguere coepit stipatores regios, et praecipue principem militiae Abner, quod nequaquam fidam custodiam regi et domino suo adhiberet: denique demonstraret, ubi esset lancea regis, vel lenticula quae erat ad caput eius. Et appellatus a rege lanceam reddidit: Et Dominus, inquit, restituat unicuique iustitias suas, et fidem suam: sicut tradidit te Dominus in manus meas, et nolui vindicare manu mea in christum Domini. Et cum haec diceret, timebat tamen insidias eius, et fugit, sedem exsilio mutans. Nec tamen salutem praetulit innocentiae, cum iam secundo facultate sibi tributa regis necandi, noluisset uti occasionis beneficio: quae et securitatem salutis metuenti, et regnum offerebat exsuli.
35 Ubi opus fuit Ioanni Gygeo annulo, qui si tacuisset, non esset occisus ab Herode? Praestare hoc illi potuit silentium suum, ut et videretur et non occideretur: sed quia non solum peccare se propter salutis defensionem passus non est, sed ne alienum quidem peccatum ferre ac perpeti potuit; ideo in se causam necis excitavit. Certe hoc negare non possunt potuisse fieri ut taceret, qui de illo Gyge negant potuisse fieri ut annuli beneficio absconderetur.
36 Sed fabula, etsi vim non habet veritatis, hanc tamen rationem habet, ut si possit celare se vir iustus; tamen ita peccatum declinet, quasi celare non possit: nec personam suam indutus annulum, sed vitam suam Christum indutus abscondat, sicut Apostolus ait: Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Nemo ergo hic fulgere quaerat, nemo sibi arroget, nemo se iactet. Nolebat se Christus hic cognosci, nolebat praedicari in Evangelio nomen suum, cum in terris versaretur: venit ut lateret saeculum hoc. Et nos ergo simili modo abscondamus vitam nostram Christi exemplo, fugiamus iactantiam, praedicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Cum Christus, inquit, apparuerit, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria.



Ambrosius, De Officiis, 3, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Ambrosius > 5