monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 14 > 10
Ambrosius, De Officiis, 2, IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

50 Prudentissimo cuique causam nostram committimus, et ab eo consilium promptius quam a caeteris poscimus. Praestat tamen fidele iusti consilium viri, et sapientissimi ingenio frequenter praeponderat. Utilia enim vulnera amici, quam aliorum ascula. Deinde quia iusti iudicium est, sapientis autem argumentum: in illo censura disceptationis, in hoc calliditas inventionis.
51 Quod si utrumque connectas, erit magna consiliorum salubritas, quae ab universis spectatur admiratione sapientiae et amore iustitiae; ut omnes quaerant audire sapientiam eius viri, in quo utriusque virtutis copula sit: sicut quaerebant omnes reges terrae videre faciem Salomonis, et audire sapientiam eius; ita ut et Saba regina veniret ad eum, et tentaret eum in quaestionibus: Et venit, et omnia locuta est quae habebat in corde suo, et audivit omnem sapientiam Solomonis, nec ullum verbum praeterivit eam.
52 Quae sit ista, quam nihil praetereat, nec sit aliquid quod ei non annuntiaverit verus Salomon, cognosce, o homo, ex his quae audis loquentem: Verus est, inquit, sermo quem audivi in terra mea de sermonibus tuis, et de prudentia tua, et non credidi his qui dicebant mihi, donec veni, et viderunt oculi mei: et nunc non est nec dimidia quidem pars secundum ea quae annuntiabant mihi. Apposuisti bona super omnia quae audivi in terra mea. Beatae mulieres tuae, et beati pueri tui qui assistunt tibi, qui audiunt omnem prudentiam tuam (Ibid., 6 et seq.). Intellige convivium veri Salomonis, et quae apponuntur in eo convivio, intellige sapienter, et considera in qua terra congregatio nationum audierit famam sapientiae verae atque iustitiae, et quibus eum viderit oculis, contemplantibus utique ea quae non videntur. Quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna.
53 Quae sunt beatae mulieres, nisi illae de quibus dicitur, quia multae verbum Dei audiunt et pariunt? Et alibi: Quicumque enim verbum Dei fecerit, ipse meus frater et soror et mater est. Qui etiam pueri tui beati qui assistunt, nisi Paulus qui dicebat: Usque in hunc diem sto protestans minori ac maiori, Simeon qui exspectabat in templo ut videret consolationem Israel? Quomodo enim dimitti posceret, nisi quia assistens Domino, discedendi habere facultatem non poterat, nisi voluntatem Domini adeptus esset? Exempli causa propositus est nobis Salomon, a quo certatim ut audiretur eius sapientia, postulabatur.
54 Ioseph quoque nec in carcere feriatus erat, quo minus de rebus incertis consuleretur. Cuius consilium Aegypto universae profuit; ut non sentiret septem annorum sterilitatem, aliosque populos miserae famis levaret ieiunio.
55 Daniel ex captivis, regalium consultorum arbiter factus, consiliis suis emendavit praesentia, annuntiavit futura. Ex his enim quae frequenter interpretatus ostenderat veri se esse annuntium, fides ei in omnibus deferebatur.