monumenta.ch > Hieronymus > sectio 555 > sectio 995 > 9
Ambrosius, De Officiis, 2, VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX. SHOW APPARATUS

48 Liquet igitur etiam secundum scripturam divinam, quae antiquior est, sapientiam sine iustitia esse non posse; quia ubi una earum virtutum, ibi utraque est. Daniel quoque quam sapienter alta interrogatione fraudulentae accusationis deprehendit mendacium, ut calumniatorum sibi responsio non conveniret! Prudentiae igitur fuit vocis suae testimonio reos prodere: iustitiae quoque, nocentes supplicio dare, innocentem subducere.
49 Est ergo individuum sapientiae atque iustitiae conturbernium: sed vulgi usu dividitur una quaedam forma virtutum, ut temperantia sit in despiciendis voluptatibus: fortitudo spectetur in laboribus et periculis: prudentia in delectu bonorum, sciens commoda et adversa distinguere: iustitia quae sit bona custos iuris alieni, et vindex proprietatis, suum cuique conservans. Sit ergo nobis communis opinionis gratia quadripartita haec facta divisio, ut ab illa subtili disputatione philosophicae sapientiae, quae limandae veritatis causa quasi ex adyto quodam eruitur, retrahentes pedem, forensem usum ac popularem sensum sequamur. Hac igitur divisione servata, revertamur ad propositum.