monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De Officiis, 2, V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

22 Superiore libro ita divisionem fecimus, ut primo loco esset honestum ac decorum, a quo officia ducerentur, secundo loco quid utile. Et quemadmodum in primo diximus quia inter honestum et decorum est quaedam distinctio, quae magis intelligi quam explicari possit: sic et cum utile tractamus, considerandum videtur quid utilius.
23 Utilitatem autem non pecuniarii lucri aestimatione subducimus, sed acquisitione pietatis; sicut Apostolus ait: Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae. Itaque in scripturis divinis, si diligenter quaeramus, saepe invenimus quod honestum est, utile vocari: Omnia mihi licent, sed non omnia utilia sunt. Supra de vitiis loquebatur. Hoc ergo dicit: Licet peccare, sed non decet. In potestate sunt peccata, sed non sunt honesta. Luxuriari promptum, sed non iustum. Non enim Deo esca, sed ventri colligitur.
24 Ergo quia quod utile, id etiam iustum: iustum est ut serviamus Christo qui nos redemit; ideo iusti, qui pro eius nomine morti se obtulerunt: iniusti qui declinaverunt, de quibus dicit: Quae utilitas insanguine meo; id est, qui iustitiae meae profectus? Unde et illi: Alligemus iustum, quia inutilis est nobis Esai. III, 10), id est, iniustus qui nos arguit, condemnat, corripit. Licet hoc possit etiam ad avaritiam hominum impiorum derivari, quae perfidiae vicina est; sicut in Iuda proditore legimus, qui avaritiae studio et pecuniae cupiditate, laqueum proditionis incurrit atque incidit.
25 De hac igitur tractandum est utilitate, quae sit plena honestatis, sicut ipsis verbis definivit Apostolus dicens: Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum iniiciam vobis, sed ad id quod honestum est. Liquet igitur quod honestum est, utile esse; et quod utile, honestum: et quod utile iustum; et quod iustum, utile. Neque enim mihi ad mercatores lucri cupidine avaros, sed ad filios sermo est, et sermo de Officiis, quae vobis quos elegi in ministerium Domini, inculcare gestio atque infundere; ut ea quae mentibus ac moribus vestris usu atque institutione inolita atque impressa sunt, etiam sermone ac disciplina aperiantur.
26 Itaque de utilitate dicturus, utar illo versiculo prophetico: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam; ne utilitatis sonus excitet pecuniae cupiditatem. Denique aliqui habent: Declina cor meum in testimonia tua, et non ad utilitatem; hoc est, illam quaestuum nundinas aucupantem utilitatem, illam usu hominum ad pecuniae studia inflexam ac derivatam. Vulgo enim hoc solum dicunt utile, quod quaestuosum: nos autem de ea tractamus utilitate, quae damnis quaeritur; ut Christum lucremur, cuius quaestus est pietas cum sufficientia. Magnus profecto quaestus, quo pietatem acquirimus, quae apud Deum dives est, non caducis facultatibus, sed muneribus aeternis; in quibus non tentatio lubrica, sed constans et perpetua sit gratia.
27 Est igitur utilitas alia corporalis, alia pietatis, sicut divisit Apostolus: Corporalis enim exercitatio ad modicum, inquit, utilis est: pietas autem ad omnia utilis est. Quid autem tam honestum, quam integritas? Quid tam decorum, quam immaculatum servare corpus, et inviolatum atque intaminatum pudorem? Quid etiam tam decorum, quam ut vidua uxor defuncto coniugi fidem servet? Quid etiam hoc utilius, quo regnum coeleste acquiritur? Sunt enim qui se castraverunt propter regnum coelorum.