monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, De Officiis, 2, IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

16 Sed et illa quae videntur bona, divitias, satietatem, laetitiam expertem doloris, detrimento esse ad fructum beatitudinis, Dominico declaratum iudicio liquet, cum dicitur: Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Ibid., 24 et seq.)! Et illis qui rident, quia lugebunt. Sic ergo non solum adminiculo non sunt ad vitam beatam corporis, aut externa bona, sed etiam dispendio sunt.
17 Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidaretur a divite, quia pauper et infirmus adversus opes regias, solo erat affectu et religione dives, ut pecunia regali non commutaret paternae vineae haereditatem: eoque perfectus, quia sanguine proprio defenderet iura maiorum suorum. Inde quoque miser Achab etiam suo iudicio, quia pauperem necari fecerat; ut eius possideret vineam.
18 Certum est solum et summum bonum esse virtutem, eamque abundare solam ad vitae fructum beatae: nec externis aut corporis bonis, sed virtute sola vitam praestari beatam, per quam vita aeterna acquiritur. Vita enim beata fructus praesentium: vita autem aeterna spes futurorum est.
19 Sunt tamen qui in hoc corpore tam infirmo, tam fragili, impossibilem vitam beatam putent, in quo necesse est angi, dolere, deplorare, aegrescere: quasi vero ego in corporis exsultatione dicam vitam beatam consistere, et non in altitudine sapientiae, suavitate conscientiae, virtutis sublimitate. Non enim in passione esse, sed victorem esse passionis beatum est, nec frangi temporalis motu doloris.
20 Pone accidere haec quae gravia ad vim doloris feruntur, caecitatem, exsilium, famem, stuprum filiae, amissionem liberorum. Quis neget beatum Isaac, qui non videbat in senectute, et beatitudines suis benedictionibus conferebat? Annon beatus Iacob qui profugus patria domo, mercenarius pastor exsilium sustinuit, filiae pudicitiam ingemuit esse temeratam, famem pertulit? Non ergo beati quorum fide Deus accipit testimonium, cum dicitur: Deus Ahrabam, Deus Isaac, Deus Iacob? Misera est servitus, sed non miser Ioseph; immo plane beatus, cum dominae libidines in servitute positus coerceret Quid de sancto David loquar, qui trium filiorum deploravit obitum, et quod his durius, incestum filiae? Quomodo non beatus, de cuius successionne beatitudinis auctor exortus est, qui plurimos fecit beatos? Beati enim qui non viderunt et crediderunt. Fuerunt et ipsi in sensu infirmitatis, sed evaluerunt de infirmitate fortes. Quid laboriosius autem sancto Iob vel in domus incendio, vel filiorum decem interitu momentaneo, doloribus corporeis? Numquid minus beatus, quam si illa non pertulisset, in quibus magis probatus est?
21 Esto tamen fuisse in illis aliquid acerbitatis, quem virtus animi non abscondit dolorem. Neque enim profundum mare negaverim, quia vadosa sunt littora; neque coelum lucidum, quia interdum obtexitur nubibus: neque terram fecundam, quia aliquibus locis ieiuna glarea est: aut laetas segetes, quia intermixtam solent habere sterilem avenam. Similiter puta beatae messem conscientiae interpellari aliquo acerbo doloris. Nonne totius manipulis vitae beatae, si quid forte accidit adversi atque amaritudinis, tamquam sterilis avena absconditur, aut tamquam lolii amaritudo frumenti suavitate obducitur? Sed iam ad proposita pergamus.