monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > 26 > 4
Ambrosius, De Officiis, 2, III. <<<     >>> V.

CAPUT IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

10 Est ergo beatitudo et in doloribus, quos plena suavitatis virtus comprimit et coercet, ipsa sibi domesticis opibus abundans, vel ad conscientiam, vel ad gratiam. Neque enim parum beatus Moyses, cum Aegyptiorum vallatus populis, et mari clausus, per fluctus sibi et populo patrum pedestrem viam piis meritis invenisset. Quando autem fortior, quam tunc cum extremis circumventus periculis non desperabat salutem, sed exigebat triumphum?
11 Quid Aaron, quando se beatiorem credidit, quam tunc quando medius stetit inter vivos ac mortuos, et obiectu sui statuit mortem, ne ad vivorum transiret agmina a cadaveribus mortuorum? Quid de puero Daniele loquar, qui tam sapiens erat, ut inter leones fame exasperatos, nulla bestialis saevitiae formidine frangeretur: ita alienus a metu, ut posset epulari, nec vereretur, ne ad pastum exemplo sui feras provocaret?
12 Est ergo et in dolore virtus, quae sibi bonae suavitatem exhibeat conscientiae; et ideo indicio est, quod non minuat dolor virtutis voluptatem. Sicut ergo nulla virtuti decessio beatitudinis per dolorem, ita etiam nulla accessio per voluptatem corporis aut commodorum gratiam. De quibus pulchre Apostolus ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse. Et addidit: Propter quem omnia damna duxi, et aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam.
13 Denique Moyses damnum suum credidit thesauros esse Aegyptiorum, et opprobrium Dominicae crucis praetulit: nec tunc dives cum abundaret pecunia, nec postea pauper cum egeret alimento; nisi forte tunc alicui minus beatus videretur fuisse, cum in deserto quotidiana alimonia sibi et populo suo deforet. Sed quod summi boni ac beatitudinis nemo negare audeat, manna ei, hoc est, panis Angelorum ministrabatur e coelo: carnis quoque quotidiana pluvia totius plebis epulis redundabat.
14 Eliae quoque sancto panis ad victum deerat, si quaereretur : sed non videbatur deesse, quia non quaerebatur. Itaque diurno corvorum obsequio mane panis, caro ad vesperam deferebatur. Numquid ideo minus beatus, quia pauper erat sibi? Minime. Immo eo magis beatus, quia erat Deo dives. Aliis enim quam sibi divitem esse praestat, ut iste erat, qui tempore famis cibum a vidua petebat, largiturus ut hydria farinae per triennium et sex menses non deficeret, et quotidianos usus olei vas viduae inopi sufficeret ac ministraret (Ibid., 14). Merito ibi volebat Petrus esse, ubi istos videbat. Merito in monte cum Christo in gloria apparuerunt; quia et ipse pauper factus est, cum dives esset.
15 Nullum ergo adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam. Quod evidenter Dominus in Evangelio demonstravit dicens: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed etiam adiumento evidentissime pronuntiatum est.