monumenta.ch > Plinius > sectio 198 > sectio 27 > 48
Ambrosius, De Officiis, 1, XLVII. <<<     >>> XLIX.

CAPUT XLVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

232 Tria itaque genera esse hominum iniuriam accipientium in Scripturis divinis demonstrare volumus, si possumus. Unum est eorum quibus peccator insultat, conviciatur, inequitat. Iis quia deest iustitia, pudor crescit, augetur dolor. Horum similes plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi infirmo si quis iniuriam faciat, forsitan, licet infirmus, donem iniuriam meam. Si crimen obiiciat, non sum tantus, ut sim contentus conscientia mea, etiamsi me eius obiecti alienum noverim: sed cupio abluere ingenui pudoris notam, tamquam infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro dente exigo, et convicium convicio rependo.
233 Si vero is sum qui proficiam, etsi nondum perfectus, non retorqueo contumeliam: etsi influat ille convicium, et inundet aures meas contumeliis, ego taceo, et nihil respondeo.
234 Si vero perfectus sim (verbi gratia loquor, nam veritate infirmus sum) si ergo perfectus sim, benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus; qui ait: Maledicimur, et benedicimus. Audierat enim dicentem: Diligite inimicos vestros, orate pro calumniantibus et persequentibus vos. Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur, et sustinebat, quia vincebat et mitigabat humanum affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei fieret, si dilexisset inimicum.
235 Tamen et sanctum David in hoc quoque genere virtutis imparem Paulo non fuisse edocere possumus. Qui primo quidem cum malediceret ei filius Semei et crimina obiiceret, tacebat et humiliabatur, et silebat a bonis suis, hoc est bonorum operum conscientia: deinde expetebat maledici sibi, quia maledicto illo divinam acquirebat misericordiam.
236 Vide autem quomodo et humilitatem et iustitiam et prudentiam emerendae a Domino gratiae reservaverit. Primo dixit: Ideo maledicit mihi, quia Dominus dixit illi ut maledicat. Habes humilitatem; quia ea quae divinitus imperantur, aequanimiter quasi servulus ferenda arbitrabatur. Iterum dixit: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam (Ibid., 11). Habes iustitiam; si enim a nostris graviora patimur, cur indigne ferimus quae inferuntur ab alienis? Tertio ait: Dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humiliationem meam, et retribuat mihi Dominus pro maledicto hoc (Ibid., 12). Nec solum conviciantem pertulit, sed etiam lapidantem et sequentem illaesum reliquit, quin etiam post victoriam petenti veniam libenter ignovit.
237 Quod ideo inserui, ut Evangelico spiritu sanctum David non solum inoffensum, sed etiam gratum fuisse convicianti docerem, et delectatum potius quam exasperatum iniuriis, pro quibus mercedem sibi reddendam arbitrabatur. Sed tamen quamvis perfectus, adhuc perfectiora quaerebat. Incalescebat iniuriae dolore, quasi homo: sed vincebat quasi bonus miles; tolerabat quasi athleta fortis. Patientiae autem finis, promissorum exspectatio, et ideo dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam quid desit mihi. Finem illum quaerit promissorum coelestium, vel illum, quando unusquique surget in suo ordine: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderunt, deinde finis. Tradito enim regno Deo et Patri, et evacuatis omnibus potestatibus, ut Apostolus dixit, perfectio incipit. Hic ergo impedimentum, hic infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio. Ideo et dies illos requirit vitae aeternae, qui sunt, non qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens, quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque requiescet.
238 Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus veritas est. Hic umbra, hic imago, illic veritas. Umbra in Lege, imago in Evangelio, veritas in coelestibus. Ante agnus offerebatur, offerebatur et vitulus, nunc Christus offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate, ubi apud patrem pro nobis quasi advocatus intervenit. Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine videmus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio; quia perfectio omnis in veritate est.



Ambrosius, De Officiis, 1, XLVII. <<<     >>> XLIX.
monumenta.ch > Plinius > sectio 198 > sectio 27 > 48