monumenta.ch > Ambrosius > 44
Ambrosius, De Officiis, 1, XLIII. <<<     >>> XLV.

CAPUT XLIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

214 Unusquisque igitur suum ingenium noverit, et ad id se applicet, quod sibi aptum elegerit. Itaque quid sequatur, prius consideret. Noverit bona sua, sed etiam vitia cognoscat: aequalemque se iudicem sui praebeat, ut bonis intendat, vitia declinet.
215 Alius distinguendae lectioni aptior, alius psalmo gratior, alius exorcizandis qui malo laborant spiritu, sollicitior, alius sacrario oportunior habetur. Haec omnia spectet sacerdos, et quid cuique congruat, id officii deputet. Quo etenim unumquemque suum ducit ingenium, aut quod officium decet, id maiore impletur gratia.
216 Sed id cum in omni vita difficile, tum in nostro actu difficillimum est. Amat enim unusquisque sequi vitam parentum. Denique plerique ad militiam feruntur, quorum militaverunt parentes, alii ad actiones diversas.
217 In ecclesiastico vero officio nihil rarius invenias quam eum qui sequatur institutum patris: vel quia gravis deterret actus, vel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia, vel quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior; et ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures quam futura praeferunt. Illi autem praesentibus, nos futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior.