monumenta.ch > Ambrosius > 38
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXVII. <<<     >>> XXXIX.

CAPUT XXXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

187 Nec rursus propter ignaviam cedere quis ac deserere fidem debet metu periculi. Qua gratia praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam, ut nullis perturbari animus possit terroribus, nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere. Quae difficile quidem sustinentur: sed quia omnia supplicia graviorum suppliciorum vincuntur formidine, ideo si consilio firmes animum tuum, nec a ratione discedendum putes, et proponas divini iudicii metum, perpetui supplicii tormenta, potes animi subire tolerantiam.
188 Hoc igitur diligentiae est, ut quis ita se comparet: illud ingenii, si quis potest vigore mentis praevidere quae futura sunt, et tamquam ante oculos locare quid possit accidere, et quid agere debeat, si ita acciderit, definire; interdum duo et tria simul volvere animo, quae coniiciat aut singula aut coniuncta accidere posse, et aut singulis aut coniunctis disponere actus quos intelligat profuturos.
189 Fortis ergo est viri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere, et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus futuris, ne forte dicat postea: Ideo ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire. Denique nisi explorentur adversa, cito occupant. Ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos inveniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt.
190 In his igitur duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt : atque id quod honestum est solum bonum iudicet: deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet.
191 Neque vero id facile quisquam facit. Quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae opes, aliaque omnia quae plerisque videntur magna et praecelsa? Deinde ut iudicium tuum stabili ratione confirmes, et quae iudicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas? Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo. Quae Dominus dedit, Dominus abstulit; utique et filios amiserat et facultates. Servesque in omnibus personam sapientis et iusti, sicut ille servavit qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Ibid.). Et infra: Sicut una insipientium mulierum locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus?