monumenta.ch > Ambrosius > 37
Ambrosius, De Officiis, 1, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

CAPUT XXXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

185 Ea est etiam quae dicitur vacuitas animi ab angoribus; ut neque in doloribus molliores simus, neque in prosperis elatiores. Quod si hi qui ad capescendam rempublicam adhortantur aliquos, haec praecepta dant, quanto magis nos qui ad officium Ecclesiae vocamur, talia debemus agere quae placeant Deo; ut praetendat in nobis virtus Christi, et ita simus nostro probati imperatori, ut membra nostra arma iustitiae sint, arma non carnalia in quibus peccatum regnet, sed arma fortia Deo quibus peccatum destruatur: moriatur caro nostra, ut in ea omnis culpa moriatur; et quasi ex mortuis viventes, novis resurgamus operibus ac moribus!
186 Haec sunt plena honesti et decori officii stipendia fortitudinis. Sed quia in omnibus quae agimus, non solum quid honestum, sed etiam quid possibile sit quaerimus, ne forte aggrediamur aliquid quod non possimus exsequi. Unde nos tempore persecutionis de civitate in civitatem concedere, immo ut verbo ipso utar, fugere vult Dominus; ne temere aliquis dum martyrii desiderat gloriam, offerat se periculis, quae fortasse caro infirmior, aut remissior animus ferre ac tolerare non queat.