monumenta.ch > Hieronymus > 13 > 31
Ambrosius, De Officiis, 1, XXX. <<<     >>> XXXII.

CAPUT XXXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

160 Pulchrum quoque est propensiorem eius haberi rationem, qui tibi aut beneficium aliquod, aut munus contulit, si ipse in necessitatem incidit. Quid enim tam contra officium, quam non reddere quod acceperis? Nec mensura pari, sed uberiore reddendum arbitror, et usum pensare beneficii; ut et tu subvenias, quantum eius aerumnam repellas. Etenim superiorem non esse in referendo quam in conferendo beneficio, hoc est minorem esse, quoniam qui prior contulit, tempore superior est, humanitate prior.
161 Unde imitanda nobis est in hoc quoque natura terrarum, quae susceptum semen multiplicatiori solet numero reddere quam acceperit. Ideo tibi scriptum est: Sicut agricultura est homo insipiens, et tamquam vinea homo egens sensu. Si reliqueris eum, desolabitur. Sicut agricultura ergo etiam sapiens, ut tamquam fenerata sibi maiore mensura semina suscepta restituat. Terra ergo aut spontaneos fructus germinat, aut creditos uberiore cumulo refundit ac reddit. Utrumque debes quodam haereditario usu parentis, ne relinquaris sicut in foecundus ager. Esto tamen ut aliquis excusare possit quod non dederit, quomodo excusare potest quod non reddiderit? Non dare cuiquam vix licet, non reddere vero non licet.
162 Ideo pulchre Salomon ait: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige ea quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam sciens quod oportet te talia praeparare. Si autem insatiabilis es, noli concupiscere escas eius; haec enim obtinent vitam fallacem. Quas nos imitari cupientes sententias, scripsimus. Conferre gratiam bonum est: at qui referre nescit, durissimus. Humanitatis exemplum ipsa terra suggerit. Spontane os fructus ministrat quos non severis, multiplicatum quoque reddit quod acceperit. Negare tibi pecuniam numeratam non licet, quomodo licet acceptam non referre gratiam? In proverbiis quoque habes, quod ita plurimum redhibitio ista gratiae apud Deum consuevit valere, ut etiam in die ruinae inveniat gratiam quando possunt praeponderare peccata. Et quid aliis utar exemplis, cum Dominus ipse remunerationem uberiorem sanctorum meritis in Evangelio polliceatur, atque exhortetur ut operemur bonum opus, dicens: Dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis; mensuram bonam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum?
163 Itaque et illud convivium Salomonis non de cibis, sed de operibus est bonis. Quo enim melius epulantur animi, quam bonis factis? Aut quid aliud tam facile potest iustorum explere mentes, quam boni operis conscientia? Qui autem iucundior cibus, quam facere voluntatem Dei? Quem cibum sibi solum Dominus abundare memoravit, sicut scriptum est in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui est in coelo.
164 Hoc cibo delectemur, de quo ait Propheta: Delectare in Domino. Hoc cibo delectantur; qui superiores delectationes mirabili ingenio comprehenderunt, qui possunt scire qualis sit illa munda et intelligibilis mentis delectatio. Edamus ergo panes sapientiae; et saturemur in verbo Dei; quia non in solo pane, sed in omni verbo Dei vita est hominis facti ad imaginem Dei. De poculo vero satis expresse dicit sanctus Iob: Sicut terra exspectans pluviam, sic et isti sermones meos.