monumenta.ch > Ambrosius > 29
Ambrosius, De Officiis, 1, XXVIII. <<<     >>> XXX.

CAPUT XXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

139 Quanta autem iustitia sit ex hoc intelligi potest, quod nec locis, nec personis, nec temporibus excipitur, quae etiam hostibus reservatur; ut si constitutus sit cum hoste aut locus aut dies praelio, adversus iustitiam putetur aut loco praevenire, aut tempore. Interest enim utrum aliquis pugna aliqua et conflictu gravi capiatur, an superiore gratia, vel aliquo eventu. Siquidem vehementioribus hostibus et infidis, et his qui amplius laeserint, vehementior refertur ultio; ut de Madianitis qui per mulieres suas plerosque peccare fecerant ex plebe Iudaeorum, unde et Dei in populum patrum iracundia effusa est. Et ideo factum est ut nullum Moyses victor superesse pateretur : Gabaonitas autem qui fraude magis quam bello tentaverant plebem patrum, non expugnaret Iesus; sed conditionis impositae afficeret iniuria. Syros vero Elisaeus, quos obsidentes in civitatem induxerat, momentanea caecitate percussos, ut quo ingrederentur videre non possent, volenti regi Israel percutere non acquiesceret dicens: Non percuties quos non captivasti in lancea et in gladio tuo: pone eis panem et aquam, ut manducent et bibant, et remittantur et eant ad dominum suum; ut humanitate provocati gratiam repraesentarent. Denique postea in terram Israel venire piratae Syriae destiterunt.
140 Si ergo etiam in bello iustitia valet, quanto magis in pace servanda est? Et hanc gratiam propheta his detulit, qui ad eum corripiendum venerant. Sic enim legimus, quod in obsidionem eius miserat rex Syriae exercitum suum, cognito quod Elisaeus esset, qui consiliis et argumentationibus eius obviaret omnibus. Quem videns exercitum Giezi servus prophetae, de salutis periculo trepidare coepit. Cui dixit propheta: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis. Et rogante propheta ut aperirentur oculi servo suo, aperti sunt. Et vidit itaque Giezi totum montem equis repletum et curribus in circuitu Elisaei. Quibus descendentibus ait propheta: Percute, Deus, caecitate exercitum Syriae. Quo impetrato, dixit ad Syros: Venite post me, et ducam vos ad hominem quem quaeritis. Et viderunt Elisaeum, quem corripere gestiebant: et videntes, tenere non poterant. Liquet igitur etiam in bello fidem et iustitiam servari oportere, nec illud decorum esse posse, si violetur fides.
141 Denique etiam adversarios molli veteres appellatione nominabant, ut peregrinos vocarent; hostes enim antiquo ritu peregrini dicebantur. Quod aeque etiam ipsum de nostris assumptum dicere possumus; adversarios enim suos Hebraei Allophylos, hoc est, alienigenas Latino appellabant vocabulo. Denique in libro Regnorum primo sic legimus: Et factum est in diebus illis, convenerunt alienigenae in pugnam ad Israel.
142 Fundamentum ergo est iustitiae fides; iustorum enim corda meditantur fidem: et qui se iustus accusat, iustitiam supra fidem collocat; nam tunc iustitia eius apparet, si vera fateatur. Denique et Dominus per Esaiam: Ecce, inquit, mitto lapidem in fundamentum Sion, id est, Christum in fundamenta Ecclesiae. Fides enim omnium, Christus: Ecclesia autem quaedam forma iustitiae est. Commune ius omnium: in commune orat, in commune operatur, in commune tentatur. Denique qui se ipsum sibi abnegat; ipse iustus, ipse dignus Christo est. Ideo et Paulus fundamentum posuit Christum, ut supra eum opera iustitiae locaremus; quia fides fundamentum est: in operibus autem aut malis iniquitas, aut bonis iustitia est.