monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, De Officiis, 1, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

67 Pulchra igitur virtus est verecundiae, et suavis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus; ne modum progrediaris loquendi, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis plerumque in verbis refulget. Ipsum vocis sonum librat modestia, ne cuiusquam offendat aurem vox fortior. Denique in ipso canendi genere prima disciplina verecundia est: immo etiam in omni usu loquendi; ut sensim quis aut psallere, aut canere, aut postremo loqui incipiat; ut verecunda principia commendent processum.
68 Silentium quoque ipsum, in quo est reliquarum virtutum otium, maximus actus verecundiae est. Denique si aut infantiae putatur aut superbiae, probro datur: si verecundiae, laudi ducitur. Tacebat in periculis Suzanna, et gravius verecundiae, quam vitae damnum putabat, nec arbitrabatur periculo pudoris tuendam salutem. Deo soli loquebatur, cui poterat casta verecundia eloqui: refugiebat ora intueri virorum; est enim et in oculis verecundia, ut nec videre viros femina, nec videri velit.
69 Neque vero quisquam solius hanc laudem castitatis putet. Est enim verecundia pudicitiae comes, cuius societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes: qui si se praetendat ad ea quae prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat. Hic primus in ipso cognitionis ingressu, Domini matrem commendat legentibus, et tamquam testis locuples, dignam quae ad tale munus eligeretur, astruit: quod in cubiculo, quod sola, quod salutata ab angelo tacet, et mota est in introitu eius, quod ad virilis sexus speciem peregrinam turbatur aspectus Virginis. Itaque quamvis esset humilis, prae verecundia tamen salutantem non resalutavit, nec ullum responsum retulit, nisi ubi de suscipienda Domini generatione cognovit; ut qualitatem effectus disceret, non ut sermonem referret.
70 In ipsa oratione nostra multum verecundia placet, multum conciliat gratiae apud Deum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum, et commendavit enim qui nec oculos suos audebat ad coelum levare? Ideo iustificatur magis Domini iudicio, quam ille Pharisaeus, quem deformavit praesumptio. Ideoque oremus in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples, ut ait Petrus. Magna igitur modestia, quae cum sit etiam sui iuris remissior, nihil sibi usurpans, nihil vindicans, et quodammodo intra vires suas contractior, dives est apud Deum, apud quem nemo dives. Dives est modestia, quia portio Dei est. Paulus quoque orationem deferri praecepit cum verecundia et sobrietate. Primam hanc et quasi praeviam vult esse orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio: sed quasi colore pudoris obducta, quo plus defert verecundiae de recordatione delicti, hoc uberiorem mereatur gratiam (Tim. II, 9).
71 Est etiam in ipso motu, gestu, incessu tenenda verecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus, aut levior, aut iactantior, aut turbidior: aut contra gravior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur. Itaque vox quaedam est animi, corporis motus.
72 Meministis, filii, quemdam amicum, cum sedulis se videretur commendare officiis; hoc solo tamen in clerum a me non receptum, quod gestus eius plurimum dedeceret: alterum quoque cum in clero reperissem, iussisse me ne umquam praeiret mihi; quia velut quodam insolentis incessus verbere oculos feriret meos. Idque dixi, cum redderetur post offensam muneri. Hoc solum excepi, nec fefellit sententia; uterque enim ab Ecclesia recessit, ut qualis incessu prodebatur, talis perfidia animi demonstraretur. Namque alter Arianae infestationis tempore, fidem deseruit: alter pecuniae studio, ne iudicium subiret sacerdotale, se nostrum negavit. Lucebat in illorum incessu imago levitatis, species quaedam scurrarum percursantium.
73 Sunt etiam qui sensim ambulando imitantur histrionicos gestus, et quasi quaedam fercula pomparum, et statuarum motus nutantium, ut quotiescumque gradum transferunt, modulos quosdam servare videantur.
74 Nec cursim ambulare honestum arbitror, nisi cum causa exigit alicuius periculi, vel iusta necessitas. Nam plerumque festinantes anbelos videmus torquere ora, quibus si causa desit festinationis necessariae, naevus est iustae offensionis. Sed non de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur: sed quibus iugis et continua in naturam vertitur. Nec in illis ego tamquam simulacrorum effigies probo, nec in istis tamquam excussorum ruinas.
75 Est etiam gressus probabilis, in quo sit species auctoritatis, gravitatisque pondus, tranquillitatis vestigium; ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus ac simplex; nihil enim fucatum placet. Motum natura informet. Si quid sane in natura vitii est, industria emendet; ut ars desit, non desit correctio.
76 Quod si etiam ista spectantur altius, quanto magis cavendum est ne quid turpe ore exeat; hoc enim graviter coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat, sed iniusta obtrectatio, sed verborum obscoenitas. Haec etiam vulgo pudori sunt. In nostro vero officio nullum verbum quod inhoneste cadat, non incutiat verecundiam. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed ne aurem quidem debemus huiusmodi praebere dictis: sicut Ioseph ne incongrua suae audiret verecundiae, veste fugit relicta; quoniam quem delectat audire, alterum loqui provocat.
77 Intelligere quoque quod turpe sit, pudori maximo est. Spectare vero si quid huiusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est! Quod ergo in aliis displicet, numquid potest in se ipso placere? nec ipsa natura nos docet? quae perfecte quidem omnes partes nostri corporis explicavit; ut et necessitati consuleret, et gratiam venustaret. Sed tamen eas quae decorae ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suavitas, et vultus specie semineret, operandique usus esset paratior, obvias atque apertas reliquit: eas vero in quibus esset naturalis obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tamquam in ipso amandavit atque abscondit corpore, partim docuit et suasit tegendas.
78 Nonne igitur ipsa natura est magistra verecundiae? Cuius exemplo modestia hominum (quam a modo scientiae quid deceret appellatam arbitror) id quod in hac nostri corporis fabrica abditum reperit, operuit et texit; ut ostium illud quod ex transverso faciendum in arca illa Noe iusto dictum est; in qua vel Ecclesiae, vel nostri figura est corporis: per quod ostium egeruntur reliquiae ciborum. Ergo naturae opifex sic nostrae studuit verecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodivit corpore, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro averteret, ne purgatio ventris visum oculorum offenderet. De quo pulchre Apostolus ait: Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent. Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam. Quod alio loco etiam altius interpretati sumus, ut non solum abscondamus ab oculis, verum etiam quae abscondenda accepimus, eorum indicia ususque membrorum suis appellationibus nuncupare indecorum putemus.
79 Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur verecundia: si studio, impudentia aestimatur. Unde et filius Noe Cham offensam retulit, quia nudatum videns patrem risit: qui autem operuerunt patrem, acceperunt benedictionis gratiam. Ex quo mos vetus et in urbe Roma, et in plerisque civitatibus fuit, ut filii puberes cum parentibus, vel generi cum soceris non lavarent, ne paternae reverentiae auctoritas minueretur: licet plerique se et in lavacro quantum possunt tegant; ne vel illic ubi nudum totum est corpus, huiusmodi intecta sit portio.
80 Sacerdotes quoque veteri more, sicut in Exodo legimus, brachas accipiebant, sicut ad Mosen dictum est a Domino: Et facies illis brachas lineas, ut tegatur turpitudo pudoris. A lumbis usque ad femora erunt, et habebit eas Aaron et filii eius, cum intrabunt in tabernaculum Testimonii: et cum accedent sacrificare ad aram Sanctuarii, et non inducent super se peccatum, ne moriantur. Quod nonnulli nostrorum servare adhuc feruntur: plerique spiritali interpretatione ad cautionem verecundiae et custodiam castitatis, dictum arbitrantur.



Ambrosius, De Officiis, 1, XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Ambrosius > 18